Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 786


Praeterea, habitus distinguuntur per actus et obiecta. Sed idem est obiectum
quod principaliter respicit timor initialis et castus, ut probatum est. Ergo sunt
idem secundum substantiam habitus.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod timor castus diminuatur caritate crescente. Timor
enim initialis et castus, ut probatum est, sunt idem secundum substantiam. Sed
timor initialis decrescit caritate crescente, ut in littera dicitur. Ergo et timor
castus.
2. Praeterea, omnis timor habet poenam, ut dicitur 1 Ioan. 4. Sed caritas perfecta
non habet poenam. Ergo quanto crescit caritas, tanto quilibet timor decrescit.
3. Praeterea, ubi est impossibilitas separationis, ibi non est timor separationis.
Ergo quanto aliquis difficilius separatur a Deo, tanto minuitur separationis
timor. Sed quanto caritas magis crescit, tanto aliquis difficilius a Deo separatur,
quia strictius ei colligatur. Ergo quanto magis crescit caritas, tanto magis
decrescit separationis timor, qui dicitur castus.
SED CONTRA, timor castus est donum Spiritus Sancti. Sed omnes virtutes et dona
simul crescunt, sicut et simul infunduntur. Ergo crescente caritate, crescit timor
castus.
Praeterea, amor est timoris causa. Sed crescente causa crescit effectus. Ergo
caritate crescente crescit timor.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod timor evacuetur gloria adveniente. Ratio enim timoris
est possibilitas ad malum. Sed in illis qui sunt in gloria, non est possibilitas
ad aliquod malum, quod est timoris obiectum. Ergo non erit ibi timor aliquis.
2. Praeterea, spes videtur esse maioris perfectionis quam timor: quia spes perficitur
per fortitudinem cordis, timor autem per debilitatem, ut dictum est. Sed
spes non manet in patria. Ergo multo minus timor.
3. Praeterea, omne quod est perfectionis, est in Deo. Sed timor non est in Deo.
Ergo non est perfectionis: ergo excluditur adveniente gloria.
SED CONTRA Psalm. 18, 10: «Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi».
Praeterea, timor debetur summae maiestati. Malachiae, 1, 6: «Si ego Dominus,
ubi est timor meus?». Sed in futuro exsolvemus Deo quidquid ei debemus. Ergo
timebimus ipsum.

Torna all'inizio