: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 311


essent. At illi dixerunt: "Digdimi sumus." Desiderabat autem
Alexander cum illis loqui, sed ipsam fluuii latitudinem nequaquam
poterat pertransire, eo quod erant ibi ippothauri multi et
scorpiones agrestes ut cocodrilli, qui omni tempore ipsum fluuium
transire uolentes non permittebant. Tristabantur multi
cum Alexandro, et statim iussit, ut nauiculas de uiminibus fabricarent
et uestirent eas de coriis animalium, ut ipsum fluuium
transirent. Factumque est. Et intrauit in ea unicus miles, cui
dedit Alexander litteram, ut portaret eam Digdimo, Bragmanorum
regi amando etc. ita continentem.
Littera Alexandri missa Digdimo, regi Bragmanorum etc.
"Rex regum et dominus dominancium Alexander, filius
dei Annonis et Olympiadis regine, Digdimo, Bragmanorum regi,
gaudium etc. Postquam ad tantam peruenimus etatem, quod
inter bona et mala potuimus qualitercumque discernere, desideramus
plene ignorancia et sapiencia imbuere mentem nostram,
quia, ut nostrorum phylosophorum doctrina declarat, eloquencia
sine sapiencia nocere solet pocius quam prodesse. Hinc est
siquidem, quod ad aures nostras ex relacione plurimorum iam
deuenit, quod uita et mores uestri a ceteris moribus in omnibus
sunt diuisi, ita ut nec in terra, nec in mari aliquod auxilium
requiratis et aliam doctrinam, quam a nostris doctoribus didicimus,
obseruatis. Quapropter nos actencius rogitamus, quantus
uniuersalem doctrinam uestram et sapienciam nobis seriatim
uestris litteris intimetis. Poterimus siquidem ex uestris moribus
comprehendere bonitatem, nec uestra sapiencia in aliquo minuetur.
Talis est enim similitudo sciencie, qualis natura facule
accense probatur, a qua cum plures facule ignem accipiant et
splendorem, nichilominus ipsa candet, que facit alias faculas
corruscare." 99. Recepta a Digdimo epistula rescripsit Alexandro
hoc modo etc.
Littera Digdimi missa Alexandro etc.
Digdimus, Bragmanorum didascalus, Alexandro salutem
etc. Per tuarum litterarum tenorem cognouimus, quod animus
tuus cupit ueram scienciam et perfectam sapienciam, que omni
regno meliores existunt et precio comparari nequeunt. De quo
discrecionem tuam non modicum commendamus. Imperator enim,
qui sapienciam ignorat, non imperat subiectis, imo subiecti suo
imperio dominantur. Scripsisti nobis, ut uitam et mores nostros
seriatim indicaremus, quod impossibile reputamus. Et si tibi
de uita nostra scriberemus, nullum posses enucleare saporem,
eo quod mentem tuam cause bellice tenebrant. Sed ne credas,
quod omnimode uelimus celare potuerimus de nostris moribus
duximus indicandum. Nos siquidem Bragmani sumus. Simplicem

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio