non modo subiacet, quod lenocinatur oculis, sed quod latet etiam in
materia veritatis. Verumtamen omnes illas delicias, quas nunc uxorculae
de se suis coniugibus exhibent, aliis quoque viris necesse est praebeant, si
eas post eorum obitum biviras, ut assolet, vel etiam triviras esse contingat.
Non est eis fides ulla post mortem, sed dum placere viris posterioribus
concupiscibiliter appetunt, audire quoque nomen priorum suffusae
rubore vultum, inpudenter erubescunt.
Novi plane virum, dum illatam uxori ulcisci conaretur iniuriam, gladiis
interemptum. Quae tamen ad secundas migrasse nuptias dicitur, antequam
anni circulus impleretur. Eant ergo viri, et relicto Deo spem in
uxoribus ponant, quas utique dum intemperantius diligunt, sepe per eas
non modo extraneis viris, sed et hostibus suis propria bona transmittunt.
Huc accedit, quia si mulier thalamum violat, cum fama iam convicaneorum
omnium ora pervolitet, vir tamen adhuc solus ignoret, et qui
suae domus obprobrium pertulit primus, vix deprehendit extremus.
Igitur incentiva libidinis fomites sunt avariciae et materia cupiditatis.
Nam cum luxuria multis sumptuum indigere non ambigatur expensis, nisi
multiplicibus exuberent commodis, fluere nequeunt in oblectationibus
voluptatis. Sed sicut hii, qui mundi huius probantur esse vernaculi, terrenis
se rebus ambiunt onerare, sic versa vice mens caelestibus inhians se
gloriatur exuere.
O quam iocundum, quam suave nuntium, quam denique dulcis ad
aures meas nuper fama devenit, quae vos Ostiensem comitatum michi
subtraxisse et alii tradidisse perhibuit! Romanus enim quidam velut
accusans te apud me, et tanquam michi consulens atque compatiens, quod
factum erat, innotuit, sed quem accusare se credidit, nesciens commendavit.
Ego quidem primo quasi graviter tuli, sed erumpentibus quibusdam
|
|