debemus. Charitas autem excellentior est aliis  
donis Spiritus sancti, quod est  excellentiorem  
viam , etc. Ergo, etc. Deinde ea sola sufficit ad  
beatitudinem, alia non sine illa. Quia neque loqui  
linguis, neque prophetia, neque scientia, neque  
fides, neque eleemosyna, neque martyrium sufficiunt  
ad beatitudinem, sine charitate; charitas  
autem sola sufficit, et hoc est quod dicit:  Charitas  
patiens est , etc. usque ad,  nunquam excidit . Nam et  
scientia et prophetia evacuabuntur: omne enim  
imperfectum perfecto superveniente, evacuatur:  
atqui prophetia et scientia sunt imperfecta; ergo  
evacuabuntur. Quod autem dicit:  cum essem parvulus ,  
probat omne imperfectum perfecto superveniente  
evacuari. 
21.  Membra de membro . Se vocat membrum a quo,  
id est, a cujus praedicatione Corinthii, qui erant  
membra Christi, processerunt, vel Christum, qui  
Ecclesiae caput est. 
22. AMBROS.  Secundo prophetas . Prophetas intelligimus 
futura dicentes, et Scripturas revelantes. 
23.  Tertio doctores . Doctores dicit, qui litteris 
et lectionibus pueros imbuebant. 
24.  Gubernationes . Sunt et gubernatores, qui spiritualibus 
gubernaculis documento sunt. 
25. LANFR.  Aemulamini charismata . Corinthii  
summopere desiderabant gratiam linguarum; sed  
hortatur eos Apostolus ut meliora charismata desiderent,  
et maxime gratiam prophetandi. 
CAP. XIII.—1. AUGUST. ( De Genes. ad lit. , l. XI,  
cap. 5,  sub med .)  Non inflatur , id est, non privata  
excellentia laetatur; merito ergo non inflatur. 
2. (AUGUST. ( De spirit. et lit , cap. 32, t. III.)  
 Omnia credit . Ipsa charitas, quae omnia credit, non  
omni spiritui credit. Ac per hoc, omnia quidem 
  |  
  |