hic, quae est totius mundi tertia pars; sed de quadam  
provincia, quae ipsius majoris Asiae pars est;  
ejus tamen nomine nuncupatur. 
9. Multarum personis . Causa cur adhuc eripiet,  
ut videlicet, ex multarum facierum personis, ad  
Deum propter eorum praedicationem conversis, gratiae  
agantur Deo per eorum praedicationem, per multos  
habentes eam donationem fidei quae in ipsis est.  
Personas autem multarum facierum vocat, infantes,  
pueros, et caeteras aetates hominum utriusque sexus. 
10.  Nam gloria nostra . Ratio cur eos  87  adjuvare  
debeant, in orationibus videlicet, quia conscientia  
eorum testis sit quod sincere conversati sint inter  
eos. 
11. AMBROS.  Nam gloria . Ratio quamobrem de  
Deo non diffidebat, quia in simplicitate conversabatur.  
Et haec est gloria conscientiae, simplicitas et  
sinceritas. 
12. LANFR.  In sapientia . Sapientia carnalis est voluptates 
diligere, labores vitare. 
13.  Sed in gratia , id est, observantia bonorum  
operum, quae per gratiam Dei datur. 
14. AMBROS.  Abundantius autem . Quia cum ab aliis  
acceperit, ab his noluit, ne arguendi eos auctoritatem  
amitteret. 
15. LANFR.  Non enim alias scribimus . Vel dicitur:  
In simplicitate dicis: Tu in alia Epistola promisisti te  
venturum ad nos, et non venisti. Non sum, inquit,  
levis, quia quae scripsi, et legistis in Epistolis meis,  
vos ita esse cognoscitis.
  |  
  |