Cap. V
Alexandro IV mortuo, Urbanus IV papa succedit.
Manfredus Fredericum Malecta in Siciliam capitaneum
mittit, qui, dum Montem Trapani obsessum
procedit, fraude interimitur. At Fredericus
Lancea, capitaneus in Sicilia suffectus, ipsius necem
ulciscitur, et castrum illud diruit ac funditus
evertit.
Medio autem tempore, papali curia morante
Viterbii, ibique Alexandro IV summo pontifice
viam universae carnis ingresso, dum collegium
cardinalium, in quibus, velut in montibus sanctis,
ecclesiae fundamenta sunt posita, habere
inciperet de pastoris substitutione tractatum, et,
inter eos vertiginis spiritu et invidiae livore suffuso,
non possent in aliquem de gremio convenire,
contigit quod hierosolymitanus patriarcha,
natione burgundus, qui tunc ad curiam ipsam
pro ecclesiae suae negotiis promovendis accesserat,
concorditer est ad apicem apostolicae dignitatis
assumptus. Sic itaque factus de petitore concessor,
de subdito dominus, de filio pater patrum,
Urbanus IV meruit nominari. Cumque post haec
viderentur jam omnia regni negotia sic firmiter
sic tute disposita, ut ex nullo videretur angulo
dubitandum, rex Manfredus deliberato consilio
Fredericum Malecta, comitem Bizani, consanguineum
suum, cum quadam quantitate Theutonicorum,
ad gubernandam Siciliam capitaneum
destinavit. Qui, dum in partibus illis contingentia
quaelibet prudenter et caute disponeret, dum
se versus montem Trapani, de cujus habitatoribus
aliquid forte contrarium fama referente praesenserat,
se cum sua familia vicinaret, ac moraretur
in campis; accidit quod, descendentibus
ad eumdem comitem decem viris ex incolis dictae
terrae, qui pro parte totius universitatis verba
devotionis offerrent, cum ex longa, sed vitiosa
potius consuetudine, nullius officialis ad montem
incolae libenter paterentur ascensum, dum
comes ipse familiaris inimicitiae, qua nulla pestis
occurrit proclivior ad nocendum, praecavere
non posset insidias; quidam insolens juvenis,
nomine Goblus, natione theutonicus, qui marchionis
Bertholdi familiaris et intimus quondam
fuerat, quem etiam dictus comes comestabulum
Theutonicorum ex confidentia multa praefecerat,
et in familiarium negotiorum consortium admittebat,
nacta tunc forsitan occasione, qua posset
praeconceptum malitiae suae votum in actum
producere, proditoria temeritate tentatus, cum
quibusdam sequacibus suis in eumdem comitem,
sub tentorii velo jacentem, inopinatus insiliit, ipsumque
temerarius interemit. De cujus obitu
cum rumor veniret in publicum, homicida praedictus
et complices ejus ad montis ejusdem excelsa
una cum praedictis nunciis confugerunt, frustra
credentes inter eos commissi facinoris invenire
tutelam. Sicque, montis ejusdem habitatoribus
in suae rebellionis malignitate detectis, ne
scelus hujusmodi remaneret inultum, et montis
|
|