Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 62


VII.
QUOT SUNT PARTES EPISTOLE
Partes vero epistole quidam iudicant esse quinque,
quidam tres, alii tantum duas, et ita de ipsis rethorici
certant et adhuc sub iudice lis est.
Unde videtur nobis quod possunt esse plures et
pauciores.
Nam si epistola sii diffusa, ut multe ab imperiali
curia et a sede apostolica destinate, non solum ex
quinque .partibus tunc constabit, sed etiam ex confutatione
et confirmatione , et quicquid exigitur in oratione
rethorica poterit .continere. Quod si mediocris
est, quinque vel quattuor vel tribus partibus est contenta,
et quandoque tantum salutatio et petitio ad edificium
epistolare sufficiunt. Necnon solum verbum
quandoque sufficit, sicut dicit Ovidius de Corinna
Nil opus est verbis, nil mihi scribe, veni.
VIII.
QUOMODO PARTES EPISTOLE ADAPTANTUR
QUINQUE MODIS VERBORUM
Ceterum quia mediis rebus gratia maior inest,
epistole mediocri ci perfecte quinque partes consuevimus

Torna all'inizio