15 Has IV inter causalium species quidam posuerunt, per has
enim causa ostenditur reddi: continuationis, ut "si ambulat, mouetur",
subcontinuationis, "quia ambulat, mouetur", adiunctionis,
ut "moueatur, ambulat", effectionis, "mouetur, ambulat enim". 16
Sunt etiam causales quasi proprio nomine, ut "quoniam prodest
tibi, lege", et "doleo quia patior", et "quam ob rem discede". 17
Proprie enim causales sunt, que ex causa antecedente res uenientes
significant, ut "doctus sum, nam legi", et "hic tibi, fabor
enim, quando hec te cura remordet". 18 Quedam tamen ex superioribus
simul et causales inueniuntur, ut "exerceo te, ut sis sanus",
"eris doctus, si legas"; hoc tamen interest inter adiunctiuas
et proprie causales, quod he cum affirmatione, adiunctiue cum
dubitatione proferuntur. 19 Inueniuntur etiam causales pro approbatiuis,
ut "si qua est celo pietas" et "nunc Deus adsistat, si
iuste iudicat ipse"; et sciendum quod, quando indicatiuo
iunguntur, approbatiue sunt. 20 Loco etiam causalium, nomina
uel pronomina uel prepositiones et aduerbia accipiuntur, ut
|
|