Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 84


est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille inritas
habuit. sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii
Severus Caesar Romam missus a Galerio cum exercitu venit
obsidensque urbem militum suorum scelere desertus est. auctae
Maxentio opes confirmatumque imperium. Severus fugiens Ravennae
interfectus est. Herculius tamen Maximianus post haec
in contione exercituum filium Maxentium nudare conatus seditionem
et convicia militum tulit. inde ad Gallias profectus est
dolo composito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino
genero iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione
interficere, qui in Galliis et militum et provincialium ingenti
iam favore regnabat caesis Francis atque Alamannis, captis eorum
regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris
parasset, obiecit. detectis igitur insidiis per Faustam
filiam, quae dolum viro nuntiaverat, profugit Herculius Massiliaeque
oppressus (ex ea enim navigare ad filium praeparabat)
poenas dedit iustissimo exitu, vir ad omnem asperitatem saevitiamque
proclivis, infidus incommodus, civilitatis penitus expers.
Per hoc tempus a Galerio Licinnius imperator est factus Dacia
oriundus, notus ei antiqua consuetudine et in bello, quod adversus
Narseum gesserat, strenuus laboribus et officiis acceptus.
mors Galerium confestim secuta. ita res publica tum a novis
quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino, Maxentio filiis
Augustorum, Licinnio et Maximino novis hominibus. quinto
tamen Constantinus imperii sui anno bellum adversus Maxentium
civile commovit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum
postremo Romae adversum nobiles omnibus exitiis saevientem
apud pontem Mulvium vicit Italiaque est potitus.
|| Maxentium
suppositum ferunt arte muliebri tenere mariti animum laborantis
auspicio gratissimi partus coepti a puero. || non multo
deinceps in Oriente quoque adversus Licinnium Maximinus res
novas molitus vicinum exitium fortuita apud Tharsum morte
praevenit.
Constantinus tamen, vir ingens et omnia efficere nitens
quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis adfectans,
Licinio bellum intulit, quamquam necessitudo et adfinitas

Torna all'inizio