Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 85


II 95

Cum desiderata diu presentia vestra haberi a nobis speretur in brevi, super hiis, que missa pagina
continebat amici, responsum vive voci relinquitur, quod ad presens petita venia scripture negatur.

II 96

Volentes in vestris uti libere voluntatis arbitrio de hiis, que misistis, quedam cum gratiarum actione
recepimus et quedam sine mittentis iniuria remittuntur. Ad hec latere vos nolumus id, quod in
Domino possumus, vobis et monasterio vestro deberi.

II 97

Ad grates assurgo, quia de vestro Thoma grata libenter auditis. Ut igitur scribentis desiderio satisfiat,
noveritis me optata corporis et utinam anime sospitatis vigere.

II 98

Oblata ex parte vestra petitio de illarum genere creditur, que vix obtinent ad gratiam exauditionis
ingressum; tamen petentis non turbetur affectus, si, quod rarissime conceditur, inveniatur huic esse
negatum. Verum cum ad inductionis applausum vestri procuratoris instantia de .. et .. assumeret
argumentum, vim exceptionis elisit negatio presidentis, in hiis tam preteritum quam futurum sub
sua negatione concludens.

II 99

Torna all'inizio