Salimbene de Adam: Cronica

Pag 632


vice, destruendo turres et domos eorum et palatia et occupando
terras et possessiones eorum more Lombardico.
Post istum missus fuit legatus cardinalis Latinus quidam iuvenis
et macilentinus, qui erat ex Ordine fratrum Predicatorum,
quem papa Nicholaus tertius fecerat cardinalem et legatum ob
gratiam parentele. Iste legatus turbavit mulieres cum constitutionibus
suis. In quibus ordinavit quod mulieres longas caudas
vestium non haberent, in quibus prius multum fuerant vitiose.
Ordinavit etiam quod quelibet mulier velato capite deberet incedere.
Specialiter autem dominas de Bononia gravissime perturbavit,
auferens eis quoddam signum pompe et inanis glorie, quod
portabant super scapulas ad mantellum quod «regolium» vulgariter
appellabant.
Fuit post supradictos dominus Bernardus, natione Provincialis,
Romane curie cardinalis et in Lombardia et Romagnola
legatus. Hic missus fuit a papa Martino IIII. Iste legatus misit
fratrem Fattebonum, guardianum fratrum Minorum civitatis Furlivii,
Mantuam ad dominum Pinamontem cum multis litteris suis,
in quibus rogabat eum quod vicinos et concives suos ad pacem
reduceret, ut quietam vitam et pacificam agere possent. Et dominus
Pinamons curialiter recepit nuntios cardinalis, tum quia fratres
Minores erant, tum etiam quia a tanto domino mittebantur.
Et tamen erat statutum ab eo quod quicumque aliquam litteram
portaret in Mantuam decollari deberet. Et misit fratribus Minoribus,
occasione nuntiorum istorum, unum plaustrum boni vini et
medietatem unius meçene porcine. Et unus de filiis suis misit
fratribus magnam et pulcherrimam turtam et alia exenia multa.
Reversi sunt itaque fratres ad cardinalem portantes litteras domini
Pinamontis. Quid continent, Deus novit. Facta sunt autem hec
circa festum Omnium Sanctorum, anno Domini MCCLXXXIII.
Hic cautela habenda docetur occasione domini Pinamontis, qui gloriabatur
quod omnia sibi prospere succedebant.
Erat autem dominus Pinamons quidam civis Mantue, et usurpaverat
sibi dominium civitatis sue et expulerat concives suos et

Torna all'inizio