Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 70


V
EXORDIA ET CONTINVATIONES IRE.
1 Mansuetudo per iram amittitur, et dona celestis gratie auferuntur.
1' Hinc est igitur quod tue dilectioni suadeo ut, iracundie
furore postposito, tuum animum retinere studeas in quiete:
nam uirum stultum interficit iracundia et paruulum occidit
inuidia.
2 Cum ad irascendum curritur, euidenter dementia comprobatur.
2' Refrena igitur animi tui motum, dimitte iniuriam et non properes
ad uindictam, quoniam fatuus statim indicat iram suam,
qui autem dissimulat iniuriam callidus est.
3 Consilium per iram effunditur, quia cecatur animus et discretio
impeditur. 3' Jnde est quod irascendi consuetudinem te decet
repellere si qua uis agere que Deo et hominibus sint accepta.
4 Ira impietatis mater dicitur, quia per eam misericordia denegatur.
4' Hinc ergo prorumpens ire furor a te cum prudentia compescatur
ne dum ipsa faciente misericordiam subtrahis sine misericordia
puniaris.

Torna all'inizio