Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 61


splen, lien, ymen et propria nomina virorum et praeter composita a
cano canis, ut tibicen, quae sunt communia. Siren quoque et trisen feminina
sunt.
In on. Omnia nomina quae in nominativo singulari finiunt in on
masculini designantur generis, veluti Simon. Excipiuntur nomina insularum,
vestium et civitatum, quae feminina iudicantur, ut sindon
et Sidon, praeter pauca Greca, ut Ilion Pelion et Dorion, quae neutra
dicuntur.
In ar. Omnia nomina terminantia in ar in nominativo singulari sunt
generis neutri, ut laquear lacunar, praeter nomina virorum, ut Caesar.
Lar quoque et Nar masculini sunt generis; par vero cum suis compositis
omnis erit generis.
In er. Omnia nomina nominativum singularem terminantia in er,
si secundae declinationis vel tertiae fuerint, masculini sunt generis,
ut pater magister. Excipiuntur mater mulier linter, quae sunt feminini,
et adiectiva quae sunt communis, ut alacer et pauper, sive omnis.
Iter autem spinter et iuger et (nomina) fetuum terrae, ut cicer laser
siler et papaver et piper, neutra iudicantur (excipitur acer, quod femininum
habetur). Illa quoque quae habent v vel b ante (e)r, neutri sunt
generis, ut ver et tuber, praeter imber cum suis compositis, ut september,
et bever.
In ir. Omnia nomina desinentia in ir tertiae declinationis sunt neutri
generis, ut ir et Gaddir, praeter martir quod est communis.
In or. Omnia nomina in nominativo singulari in or terminantia sunt
masculini generis, ut odor, praeter composita a colore, corpore et decore,

Torna all'inizio