Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 822


studet quis, est illud quod finem suae vitae ponit. Cum igitur finis humanae
vitae felicitas ponatur, quae secundum philosophos in civilem et contemplativam
dividitur, ut patet in 10 Ethic., videtur etiam quod
humana vita in activam et contemplativam dividi debeat.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nomen vitae ex hoc sumptum videtur quod aliquid a
seipso potest moveri; et ideo ex hoc dicta sunt primo aliqua vivere, quia visa
sunt a seipsis moveri, sicut plantae per motum augmenti, et animalia per
motum insuper localem; ea vero quae visa sunt non moveri nisi ab aliis mota,
dicta sunt mortua, vel vita carentia, sicut lapides et ligna. Unde etiam per
quamdam transumptionem ea quorum principium motus in ipsis est dicuntur
viventia, quamvis non seipsa moveant, sicut aquae scaturientes impetu sui
motus a terra dicuntur vivae: aquae autem immobiles congregatae in lacunis
dicuntur aquae mortuae. Ulterius, nomen vitae attributum est omnibus operationibus
quas aliquis a seipso exercet non ab alio motus, etiam si motus non
sint; sicut nomen motus ad operationem quamlibet solet transferri, sicut dicitur
sentire et intelligere motus; et secundum hoc non solum quae moventur a seipsis
vel per augmentum vel localiter, dicuntur vivere, sed omnia quae ex seipsis
appetunt, sentiunt, intelligunt: haec enim dicuntur operationes vitae.
Quamvis autem plures dictarum operationum in aliquo sint, ex illa tamen dicitur
vita eius quae principalis in ipso est; sicut animalium vita dicitur in sentiendo,
quamvis etiam nutriantur; et hominum in intelligendo, quamvis etiam sentiant;
et hoc non solum est accipiendum secundum naturales potentias, sed
etiam secundum habitus superadditos. Unde vita uniuscuiusque hominis dicitur
in hoc consistere in quo summum studium impendit et curam, ut dicit Philosophus
in 9 Ethic.: et sic accipiendo vitam, dividitur in activam et contemplativam.
Cum enim vita humana ordinata (quia de inordinata non intendimus, sicut
est voluptuosa, quae nec humana est, sed bestialis) consistat in operatione
intellectus et rationis; habeat autem intellectiva pars duas operationes, unam
quae est ipsius secundum se, aliam quae ipsius est secundum quod regit inferiores
vires; erit duplex vita humana: una quae consistit in operatione quae est
intellectus secundum seipsum, et haec dicitur contemplativa; alia quae consistit
in operatione intellectus et rationis secundum quod ordinat et regit et imperat
inferioribus partibus, et haec dicitur activa vita. Unde secundum Philosophum
agere proprie dicitur operatio quae est a voluntate imperata, in
ipso operante consistens, non in materiam exteriorem transmutandam transiens:
quia hoc esset facere, quod est operatio mechanicae artis. Morales enim
virtutes quae in vita activa perficiunt, circa agibilia dicuntur.

Torna all'inizio