Cognato … cognatus.
Quamvis expectans hucusque spectaverim, ut individuum saltem, cum
litteris tuis tuorum nuntiis status et actuum, alicuius hore felicitas mihi
daret, tamen, etsi expectatio mea ex veteri iam voto sit nubilis, eius adhuc
cum fine debito connubium videre non merui, propter quod expectationis
huius cruciatio tolleretur. Super hoc autem, cum sit passibilis iusta contrarietatis
occasio, quantumvis avidus, dubius ego, non tui sed rei gratia
tarditatem istam totaliter inertie non ascribo. Te igitur excito, quatenus,
ad tollenda saltem aviditatis ista signacula, cuius te tamen non sub dubia
sorte pono, statum et processus tuos, quamcitius poteris mihi scribas,
illam super legatione tua efficacem quam credo semper solertiam et diligentiam
habiturus.
Bis iam vobis et cetui sociorum scripsisse me fateor, sed utrobique frustratus
nullas adhuc merui responsales. Primum quidem illa precipue ratio
me fere suaserat, quod dudum simili fueram culpa respersus, sicque delicta
mutua pari censebam compensatione tollenda.
Expectavi hactenus semper Anagnie, postquam veni, dum sub hac spe
tue per meum nuntium littere mihi misse posuerant, ut ad me ibidem, ubi
per Dei gratiam servor incolumis, litteras seu nuntium destinares, mihi
rumores patrie, domini mei …, quem ex venientium relatione comperi de
|
|