Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 348

Tomus I


factiones, ad proximos experientia
detulit et loci vicinitas et inveterata fama malitiae
vel nequitiae pertulit ad remotos: nec latere
vos credimus, nec mundus ignorat causam
longae nostrae dissimulationis constantiam circa
eos, ut tolerantia nostra verum patientiae
nomen amitteret, et vitiose notam pusillanimitatis
incurreret pro decore virtutis. Advertentes
postmodum, quod ferro scindenda sunt
vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam,
necessario nos ad arma convertimus,
somnum dormientis Imperii excitantes. Cum
nec anno praeterito, nec praesenti possemus rebelles
nostros ad praesentis pugnae discrimen
trahere, ut de iis simul et semel optatam victoriam
haberemus. Casualiter tamen feliciter contigit,
ut Mediolanensibus et eorum sequacibus,
ad Brixiense subsidium evocatis, ac interjecto
inter nos et eos fluminis cujusdam obstaculo,
quo veluti quodam munimine cingebantur:
ultra flumen Lolii castra nostra reduximus addenda
populis et militibus civitatum, fidelibus
nostris, ad propria redeuntibus, quos inspiratae
morae taedium importunitas temporis detinere
diutius non sinebant, et ad expedita militia
tenus ripas ex alia parte fluminis festini direximus
gressus nostros ad pontes, per quos
ipsi redeuntes ad propria redire debebant. Et
cum in cavernis morari diutius ultra flumen,
rerum ipsos arcente penuria, non valerent:
Mediolanenses et socii per pontes et vada fluminis
transeuntes, in apertam planitiem exiverunt,
credentes se nobis per subsidium occultae
fugae subripere. Et dum nos adeo prope consistere
non putarent, cum de adventu nostro

Torna all'inizio