: De more medicorum

vv. 1-260


Si cupias, lector, medicorum noscere morem,
Carminibus variis notificabo tibi.
Ergo cor apponas, prodest nam discere cuiquam:
Omnia scire decet, cuncta patrare nocet.
Scire malum, quod vitet idem, res conveniens est:
Scire bonum discat quilibet id quod agat.
Principio medicus, urinam cum videt egri,
Admirans inquit: << Hec aqua cuius adest? >>
Et capiens scafium manibus deducit in altum
Inspiciensque diu sic, quasi tristis, ait
(Maxime si fuerit alicuius divitis illa,
A quo subtrahere munera posse sciat):
<< Crede michi, frater, cito ni succurritur isti,
Posset de facili deteriora pati!
En, urina docet quia fortiter iste gravatur:
Nam caput et venter, cetera membra dolent.
Intus et exterius calor illum vexat, amarum
Guttur habet, stomachum debilitasque premit.
Fercula que sumit non digerit, egerit illa
Indigesta nimis; esca nocere solet.
Nocte nichil dormit, tempestas angit eundem
Et cibus insipidus sic sapit omnis ei.
Ergo si cito vult hic indagare salutem,
Consilium medici queritet ipse boni
Qui bene curet eum ceu morbi causa requirit:
Ignarus medicus mortificare solet.
Naturam morbi qui non agnoscit, eundem
Quomodo curabit? Est sua cura mala.
Ignari medici demit medicina salutem;
Dum prodesse putat, semper obesse solet.
Curo meos egros, conforto, visito cunctos:
Sic debet facere quisque bonus medicus. >>
Territus hiis dictis rogat illum nuncius egri
Ut sibi consilium prebeat ipse modo.
<< Providus est quoniam, volo consilium sibi ferre,
Nulli consilium denego quippe meum.
Attamen ex illo me vivere semper oportet,
Quod pretio multo discere vix potui.
Ars michi thesaurus manet, hec possessio clara;
Quilibet arte sua vivere debet homo.
Servivi multis qui premia nulla dederunt,
Frivola verba tamen multa dedere michi.
Vix modo pro meritis aliquis respondet amicus,
Quilibet ingratus cernitur esse quasi.
Dum dolet infirmus, promittit premia multa;
Cessat promissum cum dolor ipse cadit.
Disposui quare nulli servire deinceps,
Ni michi sit cautum pignore vel pretio.
Cum limpha calida siropum mane resumat
Et comedat farra pomaque sive pira.
Abstineat vino! Facito servare dietam,
Donec visurus venero cras ad eum. >>
Infirmo rediens exponit cuncta minister.
Talibus auditis fortius ille dolet
Atque verens nimium: << Propera velociter >> , inquit,
<< Ad me quod veniat supplice voce roga! >>
Is properans medicum reperit; tunc supplicat illi,
Quatenus accedat; nam rogat eger eum.
<< Lux hodierna michi patientes visere tantum
Vix puto sufficiet quos recreare volo;
Idcirco nequeo, sed cras proficiscar ad ipsum
Auxiliumque sibi consiliumque dabo. >>
Vertit iter retro famulus, solatur egentem;
Propter solamen non minus ille dolet.
Surgit in aurora famulus scafioque resumpto
Ad medicum properat letus et inquit ei:
<< Lux bona sit vobis! >> urinam monstrat et illi.
Qua visa medicus singula querit ab hoc:
Si bene dormivit, assellatur, requiescit.
Cuncta prius doctus, consilium dat ei.
Tunc surgens medicus visurus tendit eundem
Atque statum querit introiens ad eum
Et pulsum tangit. Eger suspirat ab ymis:
<< Est michi quippe male, torqueor intus! >> ait.
<< Confortare satis, omnem depone timorem!
Auxilio Domini nam cito sanus eris.
Omnipotens Dominus cunctos confortat egentes,
Qui confortare solus in orbe potest.
Debilitat firmos, infirmos roborat, egros
Sanat, vivificat, mortificando premit.
Infima sublimat, sublimia mergit ad yma,
Ditat et anichilat, prebet et ipse levat.
Exaltans humiles deponit sepe potentes,
Omnipotens solus creditur esse Deus. >>
<< Ipse tibi queso virtutem prebeat ut me
Confortare queas, qui dare cuncta potest.
Ut tibi cura mei tamen adsit sedula, queso;
Quod petis ut tribuam, tu modo pande michi,
Et tibi quod iustum fuerit prebebo libenter:
Premia quisque labor optat habere sua. >>
<< Premia digna sui cupit omnis habere laboris;
Quatenus acquirat inde laborat homo.
Quilibet idcirco nimium studet atque laborat
Ut sibi proficuum conferat ipse labor.
Si labor ipse perit, perit eius in arte voluntas;
Amisso studio fit piger omnis homo.
Cumque Deo teneatur homo servire potenti,
Qui Deus et dominus, conditor atque pater,
Nemo tamen famulatur ei nisi spe dationis:
Hac specie colitur magnus in orbe Deus.
Egris servivi nonnullis et generosis,
Quis ego consilium nocte dieque dedi,
Et michi pro meritis nullus respondit eorum,
Qui promittebant munera multa michi.
Quilibet ex facili deluditur, at semel: ille
Qui me decepit fallere non poterit.
Cimba locum vitat, ipsam qui lesit euntem;
Aucupis ingenium callida vitat avis.
Nempe fidem dictis adhibebam credalus horum:
Ingenui verbis credere debet homo.
Me spes decepit; spes multos decipit atque
Hec eadem reficit, implet et evacuat.
Non tamen hoc pro te dixi; nam si placet, ecce
Gratis servire sum tibi presto quidem.
Culpa malignorum factis nocet egregiorum;
Quod non commisit sic homo sepe luit.
Omnibus est turpe, sed turpius est generosis
Non compensare servitium merito.
Qui sunt immemores accepti semper honoris,
Debet eis ferre dedecus omais homo.
Ingratos homines inflata superbia reddit;
Quilibet ingratus nempe superbus erit.
Corda superborum volitant per culmina montis,
Sed dum stare putant, vallis ad yma ruunt.
Nonne superborum finis mala semper habetur?
Gaudent in vita, morte profecto dolent.
Ascendunt subito, subito merguntur ad yma;
Stare diu nequeunt qui mala semper agunt.
Hoc Dominus dixit vitium quod displicet omni;
Semper veridica sunt pia verba Dei. >>
<< Grates innumeras ex hoc tibi reddo, magister,
Gratis consulere quod michi vis, ut ais.
Tolle quod est iustum! Michi postea ferto iuvamen;
Ne sine prodesset non tua cura michi! >>
Accepta mercede sua, securus in ere,
Inquit ei: << Sanus si cupis esse cito,
Ceu dicam facito: fiat siropus ut omni
Febre procul pulsa sospes adesse queas >> .
Facto siropo patienti, protinus hausto,
Non prodesse sibi, sentit obesse magis.
Plus dolet amissis sine causa sumptibus eger
Quam de febre sua, que minus urit eum.
<< Ne mireris >>, ait, << humorum multa malorum
In te materia; rem bene nosco modo.
Oportuna tibi multum medicina videtur
Ut deponatur ista superfluitas.
Qua sumpta scito quia morbi causa peribit:
Incolumis fies; sic eris, adde fidem! >>
<< Sic michi dicebas de siropo quia sanum
Me quoque reddebat, profuit et minime.
Amisi nummos expendi quos in eodem:
Ne perdam vereor hos alios pariter. >>
<< Non est amissum quicquid gerit utilitatem:
Amisisse putas quod tibi lucra tulit?
Tu vero noscas profectum quod tibi multum
Siropus gessit, teque docere volo:
Dura nimis natura fait, sed mollificavit
Illam siropus atque paravit eam.
Nunc subiens apte pariet medicina salutem:
Omnia fructificant cum venit apta dies. >>
<< Ventosis verbis et vanis imbuis aures;
Ignoro certe quid tua dicta sonant.
Attamen hoc fiat, medicine sed meliorem
Effectum dum det, quam dedit ante, Deus. >>
<< Simplex non credit nisi tantum que sapit ipse;
Omnibus in rebus credit adesse dolum.
Ecce, Deum testor, quem nil latet, omnia qui scit,
Quod fraus in verbis non latet ulla meis!
Falsum consilium nulli me credo dedisse:
Ut novi melius, ymmo fidele dedi!
De me conqueritur nemo; sed sunt, puto, multi
Qui me collaudant meque valere sciunt.
Sunt, puto, plus centum michi qui servire tenentur
Consilium propter auxiliumque meam.
Hii me cognoscunt, hii longe meque salutant
Et dicunt famulos semper adesse meos.
Tu vero me nescis adhuc, mendacia cuncta
Que tibi dico putas; est tua pauca fides.
Tu verum falsum credis, falsum quoque verum,
Illicitum licitum, fas pariterque nefas.
Sum deus ut possim febrem depellere verbo
Atque crucis signo vivificare viros?
Crede michi: tibi vis medicamen proderit ullum;
Rebus et in verbis est tibi nulla fides.
Credenti vere pro voto singula fiunt:
In factis cunctis est tibi pauca fides.
Non est hoc hominis, pro certo scito, fidelis,
Veridicis verbis non adhibere fidem. >>
<< Quicquid vis facias, noli me debilitare,
Queso, tuis verbis; verba nociva michi! >>
Ergo confecta medicina combibit illam
Infirmus cupidus; que male purgat eum.
Quatenus assellet expectat debilis eger;
Sed cum fallat eum spes sua, tristis ait:
<< Vade, voca medicum veniat quod protinus ad me! >>
Nuntius accelerat ut reperire queat.
Invento, rogat hunc ut ad egrum tendat egentem:
<< Peius >>, ait, << solito se modo tristis habet. >>
<< Quomodo? Nonne bene purgavit eum medicina?
Miror, mirantem me stupor atque capit. >>
<< Vera loquor: minime commovit eum medicina;
Non egessit enim, fortiter unde dolet. >>
<< Cum bibit exitiens epar illam, congrua multum
Ipsi crede michi quod medicina fuit.
Utilis esset ei nunc altera, postea sanus
Esset uti piscis; sed nimis ipse tenax.
Congregat assidue, nil volt expendere parcus,
Nec dare vult aliquid proque salute sua!
Anxiat ut nummis nummos coniungat avarus;
Plus nummos quam se quisquis avarus amat.
In coacervando patitur mala multa fidemque
Nulli servare tristis avarus amat,
Plus habet et quanto tanto plus appetit ipse:
Ydropico similis omnis avarus adest.
Non gaudet partis quia tangere parta veretur;
Ne sibi deficiant pauper avarus eget.
Est similis talpe metuenti mandere terram
Ne sibi deficiat: sic perit ipsa fame.
Que male lucratur alii conservat ut ipsis
Gaudeat; is penis perpetuisque datur.
Iste foret sanus, expendere si voluisset;
Sed quoniam non vult, febris aduret eom.
Et iam non possum tantum sufferre laborem
Pro modico pretio quod dedit ipse michi.
Uncia quippe, scias, michi si largita fuisset,
Non compensatus esset et inde labor!
Dic sibi quod sumat aliud medicamen ut inde
Apte purgetur: convaluisse sciat. >>
Tunc famulus remeans seriatim singula narrat.
Hiis intellectis, ingemit eger egens;
Ingemit et lacrimans ait: << Heu michi, sunt medicorum
Mellea verba quidem factaque virus habent!
Credere quis verbis nam posset dolcibus horum?
Ore favum mellis, corde venena gerunt.
Dummodo subripere possint, languentibus ullam
Curam non adhibent, cura sed eris eis.
Nulla fides! Medicus non curat si moriatur
Eger, denarios dummodo bursa ferat.
Vade cito, fili, pinguem mercare suellam
Atque fer ad medicum, quod veniatque roga! >>
Accepta mediens gaudens venit ecce suella;
Ingrediens alta voce salutat eum
Et reddit grates; tunc singula querit ab illo.
Omnibus auditis certificatus ait:
<< Accipias iterum medicinam - consulo vere -
Quam modo sumpsisti: profuit illa tibi.
Sumpsit epar quoniam totum, tibi dico quod ante
Non assellasti te neque movit ea;
Sed te purgabit pravis humoribus ista
Et sic sanus eris, ne dubitare velis. >>
Ergo libens ipsam sumens non inde movetur
Egrotans, tristem se miserumque vocat.
Nuntius ad medicum currens hoc intimat ipsi;
Qui iubet ut fiat suppositura sibi.
Qua facta, per eam non egerit anxius eger.
Tunc cristera cito fecit ei fieri.
Estque per id pravis humoribus alleviatus;
Non tamen omnino deserit estus eum.
Temporis ad cursum paulatim febris anelans
Ipsum deseruit, incolumisque fuit.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260
Torna all'inizio