| ei: domine, non habes materiam pugnandi nobiscum quia pauperes
 sumus, nec habemus nisi sapienciam; et si sapienciam
 queris, Deum roga quod tibi indulgeat: non enim pugna acquiritur.
 Hoc audito Alexandro, precepit suam miliciam expectare,
 et ipse divertit cum eis, cum militum modica societate, inveniens
 eos non vestitos set pauperes, filios autem et feminas herbas
 colligentes per campos. Et commoratus est aliquantulum cum
 eis, de multis sapiencie questionibus conferendo. Tandem dixit:
 queratis aliquod donum a me, quod populo vestro donabo. Et
 illi respondentes dixerunt: a te non querimus aliud, nisi quod
 nos perpetuo vivere facias. Et dixit eis: quomodo potest quis
 perpetuare vitam alterius, cum horam unam non possit addere
 vite sue? Hoc non est in posse viventis! Cui obiecerunt: ex quo
 scis hoc, ad quid tantam gentem delere conaris, et aggregare
 terre thesauros sciens te omnia relicturum? Et respondit: ex me
 ista non ago, sed misit me Deus meus ut patefaciam legem
 suam et ut incredulos deleam; an ignoratis maris undas, nisi
 ventus excitet, non moveri? Similiter ego, nisi preciperetur, a
 loco proprio non moverer. Ego enim, quousque superveniat mors,
 obediam Dei mandatis, et exibo a mundo nudus sicut nudus intravi.
 Et misit deinde litteras Aristoteli de mirabilibus que
 in terra Indie viderat; in quibus etiam petiit consilium qualiter
 acquisitas regiones servaret. Et interea transiit versus terram
 Cijm, et cum circa terminos pervenisset, inter utrosque
 reges multe intervenerunt legaciones. Et finaliter rex Chijn,
 obedire se offerens, coronam regni sui sibi transmisit dicens:
 hanc coronam magis tibi quam mihi congruam esse cognosco.
 Cui presentavit centum milia librarum argenti, et mille et quingentas
 libras in aureis vasibus et ducentas in lapidibus preciosis,
 | 
 |