46. Praeterea cum Mediolanenses in sabbato sancto comederent ante
missarum sollemnia, contra illum actum sic ferventer praedicavit, ut usque
nunc ab omnibus quasi inviolabiliter expectetur post divina officia refectio
corporalis. Ipseque eadem die pergebat ad Nemus milliario ab urbe, ubi
quondam beatus Ambrosius parvam basilicam condidit frequentabatque
cum tumultum populi vitare vellet aut libros dictare divinos. Ibique beatus
Arialdus devotissime pernoctabat dominicam expectans resurrectionem,
ut apud maiores nostros moris erat, prout testatur Ysidorus Ethimologiarum
libro sexto, sic dicens: << Nox pascae ideo pervigil ducitur propter adventum
regis et domini nostri, ut tempus resurrectionis eius non nos dormientes,
sed vigilantes inveniat >> .
47. Inter clericos Mediolanenses eo tempore altercatio erat, numquid
triduanum ieiunium rogationum, quod est circha ascensionem Domini, foret
ab ecclesia institutum. Unde beatus Arialdus quadam vice praedicatione
reseravit, id non ecclesiastica institutione, sed nova consuetudine roborari,
idque approbavit auctoritate Niceni concilii ac etiam Ambrosii sermone
de pentecosten, nec non circumvicinarum urbium id non observantium
more probavit. Quae cum dixisset, ad ecclesiam beati Ambrosii orandi
causa perrexit.
48. Sed subito aemuli sui coeperunt divulgare per urbem Arialdum
haereticum esse eumque ieiunia blasfemare. Unde sacerdotum filii aliique
innumerabiles concurrunt cum armis ad ecclesiam Arialdi, quae tunc canonica
et usque nunc nuncupatur, quaeque inveniunt rapiunt, domum diruere
incipiunt, per angulos domus absentem Arialdum quaerunt ut occidant.
|
|