ARTICULUS 3
Utrum Christus ascenderit super omnes caelos
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non ascenderit supra omnes caelos. Corpus enim
Christi necessario est in loco. Sed extra omnes caelos non est locus, secundum
Philosophum, 1 Caeli et Mundi. Ergo supra omnes caelos ascendere
non potuit.
2. Praeterea, duo corpora non possunt esse in eodem loco. Cum igitur non possit
fieri motus de extremo in extremum nisi per medium, videtur quod supra
omnes caelos ascendere non potuit nisi caelum divideretur, quod est impossibile.
3. Praeterea, caelum empyreum est locus spirituum. Sed diversorum diversa
sunt loca. Ergo nec corpus Christi nec aliud corpus caelum empyreum ascendit,
quod est caelum ultimum.
SED CONTRA, Hebr. 7, 26: «Excelsior caelis factus».
Praeterea, Ephes. 4, 8: «Ascendens in altum»; Glossa: «loco et dignitate».
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non ascenderit ad dexteram Patris. Dextera enim vel
sinistra sunt differentiae situs vel positionis. Sed Deus, cum sit summe spiritualis,
non habet situm. Ergo non habet dexteram et sinistram.
2. Praeterea, metaphorice Filius ipse dicitur dextera Patris, Psal.:
«Manus tua confregit inimicum». Sed haec praepositio «ad» denotat distinctionem,
quia praepositiones transitivae sunt. Cum ergo Filius a seipso non distinguatur,
videtur quod ei non conveniat ad dexteram Patris sedere.
3. Praeterea, Proverb. 3, 16, dicitur: «In dextera eius longitudo dierum, et in
sinistra illius divitiae et gloria». Sed omnium bonorum Patris Christus habet
plenitudinem. Ergo non magis debet dici sedere ad dexteram quam sinistram.
4. Praeterea, ipse dicitur esse in sinu Patris, Ioan. 1. Ergo non est ad dexteram.
SED CONTRA, Hebr. 1, 7: «Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis».
Praeterea, in symbolo dicitur: «Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei
Patris omnipotentis».
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non soli Christo conveniat ad dexteram Patris sedere.
Ad Eph. 2, 6: «Consedere nos fecit in Christo in caelestibus». Si ergo
Christus sedet ad dexteram, et nos ad dexteram sedere faciet.
|
|