Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

659


eorum >> idest in conscienciis vel familiis vel receptaculis. Dicitur autem
in plurali persona quia sicut sunt diversa genera peccatorum in hominibus
ita sunt diversi demones qui sunt ad tentandum assignati super diversa peccata
qui et diversis nominibus nominantur. Unde qui temptandi de peccato
carnis habet officium vocatur spiritus fornicationis Os IV << Spiritus fornicationis
decepit eos >> . Qui vero de peccato avaritie vocatur Mammona.
Unde Glossa dicit Mt. VI super illud << Non potestis Deo servire et Mammone >> ;
per Mammonam intelligitur diabolus qui preest divitiis, quia per
eas homines fallit. Qui vero de superbia vocatur spiritus superbie. Unde
Dn V << Spiritus eius obfirmatus est ad superbiam >> . Et etiam de spiritualibus
vitiis et penis. Unde Nm. I << Si spiritus zelotipie concitaverit
virum contra uxorem >> et 3 Reg. XXII << Ero spiritus mendax in ore eorum >> .
Et in Psalm. << Ab increpatione spiritus ire tue >> et Is. XIX
<< Miscuit dominus spiritum vertiginis >> et XXIX << Miscuit dominus spiritum
soporis >> et Lc. XIII << Mulier que habebat spiritum infirmitatis
et Tm IV: << Actendentes spiritibus erroris >> secundum quod predicta omnia
ad deceptionem hominum faciunt.
C. XXXVI. Secundo modo potest intelligi peccatores peccatoribus
idest mali homines demonibus; qui fenerando eis recipiunt equalia secundum,
proportionem, set maximam excrescentiam usure secundum quantitatem
sicut dictum est supra. Set hoc est in alio mundo et salvo eodem penitus
capitali. Homo enim feneratur diabolo peccatum in hoc mundoset ab eo in
termino mortis et postea in alio termino iudicii generaliter recipit ab eo supplicium
in inferno restituto sibi eodem penitus peccato, scilicet quantum ad
maculam et voluntatem et reatum. Sunt enim spiritus qui ad vindictam creati
sunt, ut dicitur Eccli. XXXIX. Vel peccatoribus idest tribus hostibus
nostris scilicet mundo carni et diabolo. Avarus enim feneratur mundo
peccatum avaritie et recipit usuram maioris pene. Unde Ib. XX : << Divitias >>
multipliciter << quas devorabit >> concupiscibiliter << evomet >> irretentibiliter
vel penaliter << et de ventre illius >> occultabiliter << extrahet illas >> violenter
<< deus >> idest mundus inordinabiliter. Item gulosus et luxuriosus fenerantur
carni et cetera Ib. XX << Cum saturatus >> et cetera et Eccles.
VII << Inveni amariorem >> et cetera. Item superbiam feneratur demoni
et cetera. Bernardi << O ambitio ambientium crux >> . Excedit autem illa
pena delectationem propter quam homo malus concedit peccatum diabolo
ipsum perpetrando, omnem penam corporalem huius mundi extensive

Torna all'inizio