non confiderent ulterius se tueri: misericordiam
nostram tandem humiliter implorarunt:
et quarto decimo die, praesentis mensis
Aprilis, cum omni devotione se ad mandata
nostra convertentes: quanquam diffisi
meritis, de nostra tamen quae suis
praeponderabat excessibus pietate confisi,
ditioni nostrae colla subiecerunt, corporali
fideli praestito iuramento, aliisque
omnibus illicitis iuramentis, quae prius fecerant
abiuratis. Nos igitur, qui de nostrorum
subiectorum conversione gaudemus,
gloriosum vindictae genus pensantes,
ignoscere subditis, et suorum excessuum judicium
moderari, civitatem eandem, et cives ejus
in gratiam nostram clementer accepimus: et
reos absolvimus, ac offensas remisimus,
quas patrarant, captivis eorum liberaliter
liberatis: et tandem eis de nostra gratia confidentiam
dedimus, ut victi nostram misericordiam
consecuti, vistoriae quoque nostrae denuo
congaudeant, et nil dulcius, nilque suavius
iugo imperii sentiant experiri. Cumque
post victam et obtentam Faventiam, ad depopulationem
vicinae Bononiae, nostrum properaremus
propositum instantius, et conatus
exercitu nostro potenti, ex diversis mundi partibus
|
|