perveniunt in quo vir vite venerabilis Thornas pater preerat. de
quo a pluribus audivi quia oliin in partibus Orientis constitutus,
sicut ipse narravit, tam diu ad Redemptoris sepulchrum oracioni
vicavit, quoad usque impetraret quod precibus postulabat; denique,
ut asserunt, nocte quadam precibus fatigato soporique depresso
astitit ei quidam, gestans in manu mire pulchritudinis panem, cui
et dixit: « Accipe hunc panem, et abscede; scito autem, te minus
ex eodem numquam habiturum ». tante etenim deinceps, ut
aiunt qui eum viderunt, compunccionis vir fuit ut pene de Deo
sine lacrimis nil posset loqui. is dum prephatos Dei famulos
hospicio suscepisset, ut monasteriorum ac bonorum moris est Christianorum,
cum fratribus, ut ei solitum fuit, secundum Domini
preceptum eorum pedes abluere pergit. hii autem qui advene-rant
delicata ac candida menbra vilibus ac sordidis vestimentis
tegebant, elegantem ac compositum vultus aspectum pretendebant.
quam ob rem nec eorum secretum abscondi potuit oculis viri Dei,
peracto itaque caritatis officio noctisque cursu transacto, cum aurora
daret diei inicium, seorsum eos blanda loquucione inquisivit,
qui essent, unde, cur advenerint, ne forte aliquod preiudicium
sustinerent, ne peccati crimine peracto fugerent, promittens se eis
in quo valeret adiutorium ministrare, tantum ut profiterentur cur
eis ita placuerit tantam simulacionem arripere. ad hec illi obstu-pefacti,
videntes consilium suum seniori celare non posse, consilio
accepto narrant cuncta per ordinem: qui fuerint, unde, cur
advenerint, queque gesserint, quorum filii, quibus norninibus vocarentur,
qualiterve Romam pergere vellent indeque Galliarum
regiones expetere, multis eum auracionibus constringentes ne
eorum proposito ipse fieret inipedimento. ad hec ingemescens
venerabilis senex ait: « Nequaquam, o filii , in hoc tam laudabili
proposito vobis impedire cupio, sed magis adiuvare; nec vos
interim relinquam, aliquantisper vobiscum pergar, itineris vestri
|
|