alienos. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Sabbata  
 custodies . Et reliqua septem in secunda ad  
proximum pertinentia; quorum fuit prius:  Honora  
 patrem et matrem . Unde dicit  quod est primum  
 mandatum . 
2. AMBROS.  In simplicitate . Modum quo illud dixerat 
expandit, subjungens:  Non ad oculum servientes . 
3. LANFR.  Et vos Domini eadem , id est, similia  
in simplicitate cordis, et bona voluntate, ut servi  
Christi facientes voluntatem Dei erga illos. 
4. AMBROS.  Remittentes . Non dixit auferentes, sed  
remittentes. Non enim corrigere servos, si pertinaciter  
peccant, prohibet. 
5.  Non est nobis . Abusus est indifferenter colluctationis 
nomine, pro bello ponens. 
6. AUGUST. ( Enarr. in Psal.  CXVII, tom. VIII.)  Rectores . 
Rectores tenebrarum harum, id est, rectores  
iniquorum mundum istum diligentium. 
7.  Contra spiritualia . Sunt ergo spiritualia nequitiae 
in coelestibus non ubi sidera disposita fulgent,  
et sancti angeli commorantur, sed in hujus aeris infimi  
caliginoso habitaculo, ubi et nebula conglobatur. 
AMBROS.  In coelestibus . Hoc est, pro coelestibus,  
id est, pro regno coelorum adversus illos est nobis  
certamen. 
8. LANFR.  In coelestibus . Coelestia vocat virtutes,  
quae ad coelestia, in quibus exercendis spiritum nequam  
contradictionem patimur. 
9.  Propterea accipite . Quasi diceret: Quia contra  
spirituales hostes certatis, spiritualem armaturam  
sumere debetis. 
10. AUGUST. ( ibidem in psal.  XXXIV.)  Accipite armaturam .
  |  
  |