Legente me olim ea quae cum socio Herimberto de venerabili Arialdo
scripsisti, reperi vos multa praeterisse quae dici oporteret. Unde factum
est ut, iubente beatae memoriae Rodulfo patre, cuius anima iam cum Christo
gaudet, multa tam de his quae omisistis quam quae dixistis, exprimere
conatus sim. Quae ad te mittens obsecro per caritatem, ut diligenter inspicias
et, si vera sunt, testimonium feras. Nam sicut ipsum habui, ut haec facerem,
praeceptorem, sic te habere volo ut vera sint assertorem. Quatenus,
si iure pro inculto sermone eius putredinis et vermis qui composuit contemnitur,
pro reverentia duorum sanctorum sacerdotum, unius praecipientis,
alterius asserentis, suscipiatur. Tu enim tanto tempore eius esse frater
familiaris meruisti, ut paene quicquid de eo dixerim, proprio intuitu inspiceres,
immo, quia sacerdos es, mentiri non vales ideoque digne iusteque te
elegi fore testem huius rei.
|
|