Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 238

Liber III


nemo. Quaedam etiam hebraea vocabula ita recepimus, ut mutare ea nefas ducamus, ut cherubin, seraphin, sabaoth, osanna, alleluia et similia. Quod si quando de sacris rebus scribamus aut dicamus, illis abstinere neque debemus, ne religionem odisse videamur, neque possumus, quia si latine haec dicere velimus, a nemine prorsus intelligeremur. Ea item, quorum res inventae nuper sunt, vocabula reformidare non debemus. qualia sunt, cardinales, bombardae, campanae, staphae et caetera. Quorum quum res nuper inventae sint, verba quoque quibus res illae exprimantur, in consuetudinem admittenda sunt, ne vel aliud dicere velle, quum loquimur vel alio nati seculo vel nolle omnino intelligi videamur. Usitata vero non omnia sunt, quae latina. Ea enim quae vel in duodecim tabulis vel in libris pontificum vel in comoediis, tragoediis scriptisque eorum qui ante Ciceronem fuerunt, latina quidem esse nemo dubitat, sed etiam ipso Ciceronis tempore ex usu remota atque antiquata erant. Proptereaque minus bene ac perspicue loqui existimandus est Gellius, qui non modo a verbis illis non abstinet, sed ea etiam affectat et quaerit. Contra ea quae posteriores philosophi, theologi et iurisperiti in consuetudinem adduxerunt, verba magna ex parte fugienda sunt atque ad Ciceronianum illum candorem et perspicuitatem

Torna all'inizio