quod praeceptum non implet; unde patet quod peccatum omissionis in sola
negatione actus debiti consistit. Et haec est alia opinio. Sed quia opposita in
idem genus reducuntur, ideo omissio actus peccati rationem consequitur ex eo
quod voluntaria est; sicut et actus voluntarius rationem peccati et culpae
habet; et huic etiam consonant verba Philosophi in 3 Ethic., ubi ostendit
negligentiam sciendi vel faciendi aliquid, iuste a legibus puniri, ex hoc quod
sicut in potestate hominis est facere aliquid, ita et non facere; unde sicut pro eo
quod indebite facit, iuste punitur, ita pro eo quod indebite dimittit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, opposita reducuntur in idem
genus in quo vel utrumque est per se, ut patet in contrariis et relativis; vel
unum est per se, et alterum per reductionem, ut patet in privatione et habitu, et
affirmatione et negatione; unde habitum est in 28 distinct. 1 libri ab Augustino,
quod in eodem genere est genitus et non genitus; et ideo in dicto excluditur
etiam omissio dicti, et in facto omissio facit, et sic de aliis. Non enim hoc habet
dictum inquantum est affirmative dictum, ut sit peccatum; sed inquantum est in
voluntatis potestate, a rectitudine finis exiens. In hoc autem convenit cum dicto
affirmativo etiam non dicere, quod similiter est in potestate voluntatis, et a
recto ordine exiens finis.
Ad secundum dicendum, quod peccatum omissionis non est peccatum originale,
sed actuale; nec dicitur actuale quasi in aliquo actu existat, sed quia ad genus
actus reducitur cuius negatio est; sicut Augustinus ingenitum in genere relationis
ponit, ut habitum est in 1 libro, dist. 28; et iterum sicut actus est in potestate
voluntatis, ita et negatio eius.
Ad tertium dicendum, quod omissio non est peccatum nisi secundum quod praecepto
affirmativo opponitur. Praeceptum autem affirmativum obligat semper, sed
non ad semper, sed ad aliquod tempus determinatum; et ideo in illo tempore tantum
ad quod praeceptum affirmativum obligat aliquis reus omissionis tenetur.
Ad quartum dicendum, quod malum pluribus modis contingere potest quam
bonum, ut patet per Dionysium ex 4 cap. De divin. nomin., et Philosophum in
2 Ethic.: non enim bonum consistit, nisi omnia quae ad perfectionem rei exiguntur,
conveniant; quodcumque autem eorum subtrahatur, ratio mali incidit; et
ideo meritum, quod est quasi quoddam iter in finem beatitudinis, esse non potest,
nisi sit operatio, et operationis rectitudo; sed sive desit rectitudo in ipsa operatione,
sive desit ipsa operatio, erit demeritum, quod est recessus a fine: quod etiam
patet in corporalibus: quia locum corporalem nihil acquirit nisi per motum ordinatum
in locum illum: potest autem locum illum amittere quod est extra proprium
locum, dupliciter: sive non moveatur, sed quiescat; sive moveatur motu indebito.
Ad quintum dicendum, quod omissio est voluntaria non quasi actu voluntatis in
ipsam transeunte; sed quia in voluntatis potestate est actum non facere, sicut et
facere: et ideo sicut actus dicitur voluntarius, quia est in potestate voluntatis,
ita et omissio actus.
|
|