Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 102


Incipit liber II.
I. De triplici specie pacis hominum ad homines.
Super ea pace, que est hominis ad se, quibusdam reseratis mysteriis iam
pacem illam, que hominis est ad hominem, liber hic posterior elaboret.
Pax igitur, que hominis ad hominem est, id est que inter homines
habetur et colitur, et ipsa quoque in tres species propagatur. Una enim pax
Egipti est, alia Babilonie, tertia Ierusalem. Pax Egipti est malorum in unam
pravitatem conspiratio. Pax Babilonie est tam malorum quam bonorum
ab externo vel civili bello privatave rixa tuta conversatio. Pax Ierusalem
christiane societatis fraternitas estimetur. Pax Egipti communionem
criminum, pax Babilonie communionem rerum, pax Ierusalem communem
virtutum omnium exigit facultatem. Pacem ergo Egipti diabolus,
pacem Babilonie mundus, pacem Ierusalem conciliat Christus. Pacem
Egipti facit superbia, fovet impunitas, firmat contumacia. Pacem
Babilonie facit iustitia, alit humanitas, firmat prudentia. Pacem Ierusalem
facit caritas, nutrit pietas, firmat humilitas.
II. De pace Egipti et qualiter diabolus eius pacis conciliator sit.
Illam autem pacem Egipti credito, quam dominus in Evangelio prodebat,
cum diceret: Nolite arbitrari, quia venerim mittere pacem in terram;
non veni pacem mittere, sed gladium
, gladium scilicet spiritus, quo
huius sacrilege pacis societas conscindatur; veni enim eo gladio separare
filium adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum
adversus socrum suam et inimici hominis domestici eius.

Torna all'inizio