Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 46


Duglas, Cador de Insulis.
Vacante igitur rege Priamo cum consorte sua et eius omnibus
Filiis circa bella et castri obsidionem ipsius, ad eum orribilis illa fama
peruenit quod eius pater Laumedon a Recisa extiterat interfectus,
Troya et funditus diruta, occisis nobilibus et eius sorore
Exiona in et seruitute deducta. Obstupuit Priamus in talium
relatione rumorum et dolore pro nimio factus est anxius, et in
continuis lacrimis flebilem uitam trahens querulis vocibus anxiosa
lamenta prodit et cumulat mestuosus; et illico omnem dissoluit
exercitum, belli finem imposuit, obsessi castri castra deseruit, et
gressus festinos accelerat uersus Troyam. Quam ut vidit funditus
sic euersam et in aream conculcatam, sua et suorum irreparabilia
dampna prospiciens multas produxit lacrimas, continuando per
triduum suos luctus. Sed demum lacrimarum imbribus fluuialibus
excollatis, amaro corde satisfactionis quasi recepta quiete, post
depositos gemitus et lamenta, longo examinato consilio, placuit
Troyam euersam iterum instaurare. Quam in ea magnitudine et
fortitudine fabricare decreuit quod nullos hostiles timere posset
insultus et in suorum offensionem hostium uere posset erigi ceruicosa.
Hinc est quod quesitis undique fabris et peritis in hedificandis
artibus et marmoreis celaturis, lapidariis, et doctissimis architectis
omnis generis, marmora natiuis diuersimode insignita coloribus
mirabiliter coegit instruere. Et sic amotis ruderibus et ruinosis
locis purgatis in quibus consedit prima Troya, mirabilis longitudinis
et latitudinis sub dei Neptuni nomine ciuitatem erexit
quam eodem nomine Troyam uidelicit censuit appellari.
Fuit autem huius secunde Troye ambitus longitudinis trium
dierum et latitudinis coequalis. Nec ante fundationem eius aut
postea nunquam legitur condita ciuitas tante magnitudinis, tante
pulcritudinis, aut similis speciei. Fuerunt etenim fundamenta eius
in terre gremio constituta, multum profunda facta scissura et latitudine

Torna all'inizio