Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 23


Aestimata poena ab antiquis ab aere dicta est, qui eam
aestimaverunt aere, ovem decussis, bovem centussis, hoc est
decem vel centum assibus.
Alucinatio erratio.
Adigas dare cogas.
Acies, acumen, acus et acuere dicuntur ab akone, quam
Latine dicimus cotem.
Auxilla olla parvula.
Amputata, id est circumputata, dicuntur ab eo, quod antiqui
putum pro puro dicebant, unde deducuntur pudor et
pudicus.
Appia via et aqua ab Appio Claudio est appellata.
Ariminum a nomine fluminis propinqui est dictum.
Animula urbs parvarum opum fuit in Apulia.
Arca deminutivum facit arculam et arcellam, ut a porco
porculum et porcellum, a mamma mammulam et mamillam.
Alebria bene alentia.
Agasones equos agentes, id est minantes.
Arcubii, qui excubabant in arce.
Armillas ex auro, quas viri militares ab imperatoribus donati
gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui umeros cum
brachiis armos vocabant; unde arma ab his dependentia sunt
vocata.
Abalienatus dicitur, quem quis a se removerit. Alienatus
qui alienus est factus.
Adserere manum, est admovere: quo ea quoque, quae in
terram demittuntur, seri dicuntur; unde etiam serae appellantur,
quia foribus admotae opponuntur defixae postibus,
quemadmodum ea, quae terrae inseruntur.
Arvum dicimus agrum necdum satum.
Apica dicitur ovis, quae ventrem glabrum habet.

Torna all'inizio