8. Iam plena cum victoria
discurrit ad tentoria,
sed ira Theutonica
non fert haec opprobria.
9. Contra Quiritum agmina
ruunt in certamina,
cum spatis cedunt corpora
et foras pellunt animas.
10. Sed illi, qui evaserant,
se condunt in foramina,
defendunt urbem inclitam,
totius mundi dominam.
11. O Hildebrande livide,
orte draconis semine,
subisti sedem temere,
mundum foedasti fervide.
12. Quid cogitasti lippide
regem e regno pellere?
Te periurasti cupide
et nequivisti vincere.
13. Iam rex nunc tenet atria,
quae cepit cum audatia,
et sedem apostolicam,
quam tenebas pecunia.
14. Non erubescis putride
Machtildae malae sociae?
tentasti mundum cogere
cum pondere pecuniae.
15. Sopitae sunt insidiae,
quas posuisti undique;
vires Machtildae non valent
et nequeunt succurrere.
16. Quid dicam de comitibus,
de marchione impio?
nam tribuunt consilium
non . . . . . traditio.
17. Wido, Arardi filius,
Ubaldus malo spiritu
et Azo iniquissimus,
qui semper perstat impius.
18. Sed nihil tibi valuit
societas diaboli,
recedant adversarii,
qui morte regis avidi.
19. Rex diu victor astitit
et Paterinos subruit,
sed gratia cum Domini
sedem tenet apostoli.
Henrico regi.
1. Haec aetas inter multa humanae vitae adversa protulit quoddam genus
hominum, quod in tantum a moribus atque ab integritate vitae prioris aetatis discrepat,
ut pene ipsi incognitum habeatur naturae, de qua aestimatur, ut aut ipsa in
productione aberrasset, aut ipsum genus hominum a prioris aetatis stirpe originem
penitus non duxisset. Nam a fide et iustitia et veritate caeterisque virtutibus, quae
sunt instrumenta salutis animarum, tantum abhorret, ut eas aut omnino non cognoscat
aut cognitas in odio habeat. Sed ne de talibus aliquis in aliquo tempore, o rex, contra
benignam celsitudinem vestram inducat, non legibus, sed vi et armis coronam acquisitam
esse vestrae maiestati, induxi animum pro sensus mei parvitate hunc libellum scribere,
in quo vestrae beatitudinis aequitas et iusticia et adversariorum error lucide declarari
possit. Ad haec si hic, qui est de synagoga sathanae, monachus in iuditio fortassis
Romanas repudiare voluerit leges, eo quod has, ut in hoc patebit libello, vehementer
habebit sibi adversas, ne hoc facere possit, mittam piae magnificentiae vestrae
librum, si opus fuerit, in quo beatus Gregorius utrasque composuit leges, et utraque
in sancta usus est ecclesia.
|
|