Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 34


deuote rogans illos et monens ut in potenti brachio in Troyani regis
dampna secum potenter accedere non postponant. Qui reges in
multa affectione uerborum et in uoluntate non ficta ipsi Herculi
predicta unanimiter annuerunt. Eodem igitur Hercule ab eisdem
regibus fratribus iocunda obtenta licentia accelerat Saleminam.
Erat enim Salemina quedam prouincia, regnum effecta de continantiis
ipsius Grecie seu partibus Romanie, in qua regnabat tunc
rex Thelamon, vir utique multe strenuitatis et animositatis in bello.
Ad quem dum peruenit Hercules, cum multa iocunditate fuit receptus
ab eo. Hercules igitur ipsum uerbis amonet precatiuis ut secum
et cum aliis regibus Grecie qui secum apud Troyam accedere promiserunt
ad regis excidium Laumedontis uenire dignetur. Thelamon
autem rex uerbis annuens Herculis cum eo et aliis ducibus Troyam
etiam in instanti uenire promisit. Et ab eo Hercule discedente
reuersus peruenit ad Pelleum, quem monet precibus et ortatur vt
quoscumque poterit de maioribus regni sui moneat Troyam accedere
cum iam dictis regibus et seipso. A quo Hercules satis ilariter impetrato
auxilio mox discessit ab ipso et apud Pilon cum festinancia
declinauit. Erat et Pilon quedam prouincia de ipsius continentiis
Grecie, in qua tunc dux Nestor dominium potenter agebat. Cui
dum Hercules explicasset sui causam aduentus, annuit Nestor cum
eo se uidelicet gratanter iturum in multa suiorum militium comitiua.
Erat igitur dux Nestor ipsi Herculi longe intime amicitie dulci
caritate coniunctus et ideo graciosus et facilius anuit uerbis eius.
A quo Hercule discedente iterum peruenit ad Pelleum, qui cum
uiginti nauibus onustis militibus iam accinserat se ad iter, predictis
regibus tunc conuenientibus cum eodem in portu Thesalie ut deinde
simul apud Troyam se, diis fauentibus, salubri nauigatione conferrent.
\*
Tempus erat quod sol maturans sub o<b>liquo zodiaci circulo
cursum suum sub signo iam intrauerat arietis, in quo noctium spatio
equato diebus celebratur equinoctium primi ueris, tunc cum incipit
tempus blandiri mortalibus in aeris serenitate intentis, tunc cum
dissolutis niuibus molliter flantes zephiri crispant aquas, tunc

Torna all'inizio