Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 98

Tomus II


insisteret, ob impugnationem ipsorum rebellium,
quidam suus dextrarius fuerit interfectus:
super damnificatione ipsius Contadi fidelis nostri,
providere volentes, ut animosius ad nostra
servitia ejus fidelitas erigatur: tuae fidelitati
praecipiendo mandamus, quatenus de proventibus
Curiae nostrae, qui sunt vel erunt per manus
tuas, diligenter, ut convenit, quaesito de
equi valore, eidem C. dextrarium ipsum, juxta
valorem ipsius, ex diligenti inquisitione inventum,
emendare procures.
Cap. LXX.
Respondet cuidam nobili ad transmissa, et dicit
quod equos non vult sibi dare.
Solita benignitate recepit nostra Serenitas
literas, quas nostro culmini destinasti. Et
intellectis diligenter tam his, quae dictae
literae continebant, quam his, quae P. de
Sora nuncius tuus, pro parte tua de equitaturis
per te petitis a nobis, nostrae retulit Majestati,
devotioni tuae taliter respondemus: Quod cum
partibus Lombardiae, in quibus assidue commoraris,
dextrariorum copia consueverit inveniri:
credebamus et credimus, dextrariis
te magis nostrae Curiae subvenire, quam ab Excellentia
nostra tibi petere subveniri. Ronchino
vero in nostra Marestalla non sunt ad praesens,
quos tibi possemus commode destinare.
Propter quod volumus, ut in ipsis partibus
acquiri facias opportunos. De engastris autem
mittendis, ecce quod in proximo tibi curabimus
providere.

Torna all'inizio