securitatis prestitit, et ita ille deceptus, annitente papa  
qui sibi inimicus erat, quasi reus maiestatis capitalem sententiam  
subiit: cuius uxorem postea imperator in concubinam accepit.  
Quia igitur Tammus et fraudis conscius et periurio tenebatur  
obnoxius, idcirco a beato Romualdo iussus est relinquere  
seculum. Qui mox a rege licentiam expetens, non modo facilem  
repperit, sed nimis etiam alacrem fecit. 
Erat enim predictus imperator monastico ordini valde  
benivolus et nimia circa Dei famulos affectione devotus. Ipse  
autem ex eodem crimine beato viro confessus, pęnitentię  
causa nudis pedibus de Romana urbe progrediens, sic usque  
Garganum montem ad sancti Michaelis perrexit ęcclesiam.  
Per totam etiam quadragesimam in Classensi monasterio  
beati Apollenaris, paucis sibi adherentibus, mansit: ubi ieiunio 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
 
  |