miracula dignetur ostendere contra illos qui Ordinem suum turbare
nituntur, ut cognoscant viventes et omnes qui male faciunt,
quia contra Deum et servos suos pugnare non est facile». Hec
audientes fratres conversi sunt unanimiter ad Dominum deprecandum,
ut eis in isto discrimine succurrere dignaretur. Et quia
«impossibile est multorum preces non exaudiri», ut beatus Augustinus
dicit, ideo ille qui respexit in orationem humilium et non
sprevit preces eorum, cum papa Honorius in crastinum Cene Domini
prolaturus esset sententiam supradictam, percussit eum
Deus in sero quarte ferie maioris ebdomade, et mortuus est.
Hinc Sapiens in Prover. dixit, XXIII: Ne attingas et cet. Vide
supra.
De captione Carpineti per Nicholaum de Foliano et de expulsione partis de
Regio.
Item, millesimo supraposito, Nicholaus de Foliano cepit Carpinetum
et Paúlum (duo castra sunt in episcopatu Regino) et
posuit ibi homines suos ad custodiam castrorum illorum pro servitio
Monachi de Canusio, cuius fratres precedenti anno fuerant
interfecti, scilicet dominus Guido de Bibianello et Bonifacius
frater eius. In ultionem ergo fratrum suorum Monachus de Canusio,
qui in Bibianello habebat dominium, cum multis armatis
suis ivit et intravit Regium quasi violenter, quantum ad custodes
porte civitatis; et inchoatum est illa die prelium in civitate Regina.
Et potestas, qui erat de Cremona, et capitaneus, qui erat
de Parma, de palatiis descenderunt et sequenti die accepto salario
suo recesserunt et reversi sunt ad civitates suas. Et dominus Mattheus
de Foliano et dominus Guido de Tripolis et Monachus de
Bibianello et Nicolaus de Foliano isti fuerunt principales qui civitatis
Regii dominium habuerunt.
|
|