Et dicendum quod sine dubio obediendum est pape et consulendus
est papa in casu predicto. In omni tamen casu ubi sciretur pro certo
quod aliquid esset contra caritatem, nec preceptum hominis nec excomunicatio
sunt timenda quia nullo modo est faciendum contra caritatem,
cuius scilicet effectus est pax.
Item contra, quia in Sexto, De rebus ecclesie alienandis vel non,
Prohibemus , prohibentur bona ecclesiastica submicti laicis.
Et dicendum quod in tali casu non videtur dicenda submissio ecclesie
sed potius relevatio, cum sit pro bono comuni et pacis, cui nullum aliud
bonum potest equari, quamvis ordo iuris et caritatis exigat ut semper
ecclesia tamquam superior consulatur.
[6] Quinta ratio accipitur ex parte cause que est finis.
Finis enim est illud quod summe desideratur, secundum Philosophum.
Pax autem ab omnibus desideratur, secundum Augustinum libro
XIX De civitate Dei et Dyonisium c. 9 De divinis nominibus , et ideo
quodammodo finis est. Unde in Ps . «Qui posuit fines tuos pacem», quia
scilicet pax vie est finis in via, et pax patrie est finis simpliciter ultimus
et perfectus; et ideo dicit in plurali "fines". Finis autem prefertur hiis
que sunt ad finem. Ergo pro bono pacis omnia alia bona sunt pretermictenda.
/*
Sed contra. Causa prefertur effectui; sed finis est effectus cause
efficientis; ergo causa efficiens prefertur fini.
Item movens proprium prefertur moventi methaphorice quia proprium
est principale, respectu cuius methaphoricum est accessorium; unde ridere
hominis est simpliciter excellentius quam ridere prati. Sed secundum
|
|