et tu dicas: 'Audite me non intuitu mei patris sed mei qui diu vobis servivi'. (7) Longum est quod pluribus verbis atque sententiis quam sit necesse producitur. (8) Separatum est quod non pertinet ad causam nec sequenti narrationi coheret. (9) Translatum est quod aliud conficit quam postulet genus cause, ut si docilem quis faciat auditorem cum benivolentiam causa desiderat vel si utatur principio quando est insinuatione utendum. (10) Contra precepta est illud quod neque docilem neque benivolum neque attentum efficit auditorem.
36. (1) DE NARRATIONE ET QUOMODO FIAT DECENTIUS.
(2) Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio, que unum potest et multa narrare: unde, quandoque simplex, quandoque multiplex nominatur.
(3) Fit autem narratio de rebus preteritis, presentibus et futuris, maxime per verbum indicativi modi, ut: 'Bononie optata perfruor sospitate' (4) vel, alio verbo precedente, oportet quod indicativus sequatur, preposita hac coniunctione 'quod', ut: 'Noveritis quod audivi logicam tribus annis' (5) vel sequatur infinitivus, subtracta eadem coniunctione 'quod', ut: 'Significo vobis me Bononiam accessisse' vel 'me incolumem permanere' vel 'me in proximo rediturum'. Nam accusativus debet precedere infinitivum.
|
|