Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 446


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 30
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit lapsum humanae naturae quantum ad peccatum primorum
parentum; in parte ista incipit determinare, quomodo natura humana vitiata
est in posteris, et dividitur in partes duas: in prima determinat de peccato
quod a primis parentibus in posteros eorum transivit per carnis originem, scilicet
de peccato originali; in secunda determinat de peccato quod transivit in
posteros per imitationem operis, scilicet de peccato actuali, 34 dist.: «Post
praedicta, de peccato actuali diligenti indagine quaedam consideranda sunt».
Prima dividitur in duas: in prima determinat de peccato originali, ostendendo,
an sit, et quid sit; in secunda determinat quasdam conditiones eius, 31 distinct.:
«Nunc superest investigare, qualiter peccatum a patribus traducatur in filios».
Prima dividitur in duas: in prima determinat de peccato originali secundum
veritatem; in secunda excludit quasdam obiectiones, quibus peccati originalis
traductio impugnatur, ibi: «Quod ergo ait, per inobedientiam unius multi constituti
sunt peccatores, eo sensu dictum esse intelligendum est, quia ex inobedientia
Adae... processit originale peccatum». Prima dividitur in duas: in prima
ostendit aliquod peccatum a primis parentibus in posteros transire; in secunda
inquirit, quid sit illud, ibi: «Hic primo videndum est, quod fuit illud peccatum».
Et dividitur in partes duas: in prima inquirit an sit peccatum actuale, vel non,
quod dicit Apostolus per unum hominem in mundum intravisse: ostendens quod
est peccatum originale, et non actuale; in secunda iterato inquirit, quod sit
illud originale peccatum, ibi: «Quod diligenter investigandum est quid sit».
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo excludit falsam
opinionem quorumdam, hoc exponentium de peccato actuali tantum, ibi:
«Quibusdam placuit de peccato actuali Adae illud accipere»; tertio ostendit,
hoc intelligi de originali peccato, ibi: «Et est illud peccatum originale».
«Quod diligenter investigandum est quid sit». Hic inquirit, quid sit peccatum
originale, et dividitur in partes duas: in prima inquirit, quid sit secundum
genus moris; in secunda, quid sit secundum genus naturae, ibi: «Nunc superest
videre quid sit ipsum originale peccatum». Circa primum duo facit: primo ponit
quorumdam opinionem, qui peccatum originale reatum tantum esse dicebant, et
non culpam; secundo ostendit peccatum originale culpam esse, ibi: «Sed quod
originale peccatum culpa sit, pluribus sanctorum testimoniis edocetur».
«Quod ergo ait, per inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores, eo
sensu dictum esse intelligendum est, quia ex inobedientia Adae processit originale
peccatum». Hic excludit obiectiones peccatum originale impugnantes, et

Torna all'inizio