Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 20

libro I


plerumque ordinem in compositione retinent quam in declinationis
serie acceperunt. (6) Nobis tamen videtur quod omnes
partes orationis loca suarum positionum dictatoris arbitrio sortiuntur,
ea dum taxat observata cautela: quod sermonis elegantia
non turbetur, quia sunt quedam partes que recusant principium,
quedam finem sed medium nulla dictio aspernatur.
(7) Hoc autem artificium quendam colorem inducit qui transgressio
nominatur et hec in perversionem et traiectionem dividitur.
17 (1) DE PERVERSIONE PREPOSITIONUM.
(2) Perversio est cum a suo casuali prepositio sequestratur,
ut: 'De vestre dominationis benignitate confido' vel cum prepostere
ordinatur, ut: 'Mecum'. (3) Unde Virgilius: 'Transtra
per et remos' (4) et: 'Ipre' id est prei, ut ait Terentius (5) vel
cum suis casualibus interponitur, ut: 'Ea de causa' (6) Decentissime
autem inter prepositionem et suum casum potest dictio
que a prepositionis casuali regitur inter poni, ut: 'Ad divine
pietatis aures'. (7) Alio modo est rarissime pervertenda, ne vitium
quod dicitur cachosinteton inducat, ut: 'De Platonis qui
fuit sumus philosophus loquor sapientia'.

Torna all'inizio