1. Sapientissimi quippe Egypcii scientes mensuram terre
undasque maris et celestium ordinem cognoscentes et stellarum
cursum, motum eciam firmamenti, tradiderunt eam uniuerso
orbi per altitudinem doctrine et per noticiam artium magicarum.
Dicunt eciam de Netanebo, rege ipsorum, qui fuit homo ingeniosus,
in astrologia, mathemathica eruditus.
Quadam autem die, dum nunciatum ei fuisset, quod Arthaser,
rex Persarum, cum ualida manu hostium super eum uenisset,
non mouit miliciam neque preparauit exercitum armatorum seu
artificia ferri, sed intrauit solus in cubiculum palacii sui, et
apprehendens choncham eneam misit in eam aquam pluuialem,
et tenens in manu uirgam eneam per magicas incantaciones demones
incantabat, et per magicas incantaciones intelligebat classes
nauium, que super eum potentissime ueniebant. Erant enim ad
custodiam principes milicie positi a Netanebo in confinibus
Persarum. Venit quidam ex eis dicens: "Maxime Netanebe! Insurgunt
in te Artaxar, rex Persarum, cum multitudine hostium
et gentibus infinitis. Sunt enim Persi, Medi Perse, Syri, Mesopotamite,
Arabes, Phari, Argui, Caldei, Brichi, Scites, Ychani atque
Agi, Aphaghi et alie plures gentes de orientis partibus procedentes."
Cum hoc audiuisset Netanebus, subridens dixit: "Custodiam,
quam condidi, bene obseruasti. Tamen non sicut princip
milicie responsum dedisti, sed sicut homo timidus. Virtus enim
non ualet in multitudine populi, sed in fortitudine animorum.
An nescis, quia unus leo multos cervos in fugam conuertit?" Et
hoc dicens iterum introiuit in cubiculum palacii sui solus, et fecit
nauiculas certas in choncham pluuiali aqua plenam. Tenensque
in manu uirgam et respiciens in ipsam incepit totis uiribus incantare
et uidebat, qualiter Egipcii sternebantur impetu classium
barbarorum. Statimque mutato habitu radensque sibi barbam
et caput, tulit aurum, quantum portare potuit, et quecumque alia,
que erant sibi necessaria et astrologiam et artes mathematicas
exercendas, fugit prope Perusum de Egypto. Deinde ueniens
Ethyopiam, induit se linea uestimenta, quasi propheta Egyptum
uenit. Iterumque in Macedonia sedensque incognitus palam
omnibus accedentibus diuinabat. Egypcii uero, ut uiderunt, quia
Netanebus non inueniebatur, ad Serapis, deum illorum maximum,
perrexerunt supplicantes, ut eis de Netanebo, rege eorum,
responsum donaret. Serapis autem respondit: "Netanebus, rex
uester, de Egypto propter Archaxersem, regem Persarum, qui
uos omnes suo imperio subiugauit, fugit. Post modicum uero tempus
reuertetur ad nos eiciendo a se senectutem, et ulciscetur
uos de inimicis uestris subiugando ipsum et uos." Hec responsa
respicientes Egipcii statim fecerunt regalem statuam ex lapide
magno in honorem Netanebi, et scripserunt ad pedes eiusdem
statue illa responsa, ut in posterum memorie commendarent.
Netanebus autem Macedonie manebat incognitus. etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|