Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 69


se defendentes, filium Vasalli de porta Comacina, qui ...
vocabatur, in Silva Greca, quia ex illa prosiluerat parte, interfecerunt;
ex Cremensibus autem multos vulneraverunt. Ipsique
Cremenses similiter ex Laudensibus, qui fortiter pontem defendebant,
plerosque sauciaverunt. Sed cum acriter a mane
usque ad meridiem ab utraque parte pugnatum esset, Mediolanenses
atque Cremenses se nihil ex hoc, quod optabant,
perficere posse videntes et civitatem, quam leviter capere se
posse putabant, in aliquo se ledere non valere cernentes, a
prelio discesserunt; mestique pernimium ac maxime dolentes
domibus eorum reversi sunt.
Preterea die Iovis, que fuit septimo die sequentis proximi
mensis Iulii, tunc Cremonenses iverunt ad obsidionem circa
castrum Creme absque imperatore. Post octo vero dies
imperator cum omni eius exercitu ad ipsam obsidendam
perrexit.
Interea in die Lune, in quo fuit festivitas sancte Margarite

1



5




10




15

Torna all'inizio