Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 98


capitulo narret. Tunc iubente abbate uel qui loco abbatis in capitulo
sedet exeant sacerdos ebdomadarius, secretarius, quattuor conuersi et
parent quae ad huiusmodi negotium parari oportet. Quibus paratis
expletisque quae in capitulo agi ordo requirit exeuntes de monasterio
transeant ante capitulum hoc ordine procedentes: Primus ex conuersis
unus cum situla aquae benedictae, dehinc alius cum cruce, post hos duo
cum candelabris, extremi secretarius cum oleo et sacerdos alba indutus
et stola cum manipulo portans librum.
Istis transeuntibus surgens conuentus percussaque tabula, si dies talis
est, egrediens de capitulo iungatur eis et psallentes septem psalmos ad
egrum ueniant et ordinate circumstent, sicut locus in quo iacet fieri
permittit. Primum spargatur aqua benedicta, dehinc finitis psalmis
sequatur Kyrieleison et capitula et collectae quae ordinatae sunt usque
ad confessionem; facta confessione absoluatur ab omnibus et ipse
absoluat omnes. Dehinc osculetur ab omnibus. Interim dicantur aliae
collectae usque ad unctionem; facta unctione lauet sacerdos manus et
proiiciatur aqua in ignem uel in sacrarium deferatur. Quo facto dictis
collectis quae sequuntur uadat sacerdos praecedentibus duobus conuersis
cum candelabris uadat et tertius ad thuribulum deferendum. Quibus
reuertentibus flexis genibus adorent omnes corpus domini quod a sacerdote
affertur. Quo allato abluto prius ore eius communicetur infirmus,
nisi forte ipsa die communicatus sit.
Si fratres ipsa die post capitulum psallentes Verba mea in monasterium
ituri sunt, expletis in choro psalmis dictaque collecta paratis ante maius
altare quae supra dicta sunt exeant et sequantur eo ordine quo superius
indicatum est. Quod etiam finitis quibuslibet horis a Prima usque ad
Completorium obseruandum est, si necessitas urgeat non exspectare
capitulum. Porro si nec ipsa hora, qua percantata id fieri debeat, exspectari
potest, disponat abbas uel prior sicut melius possit, quia necessitas lege
non tenetur. His expletis reuertatur conuentus in claustrum. Sed infantes
minime ingrediantur ad tenendum suum capitulum.
Ab hac die nisi melioretur infirmus carnem non comedat. Cotidie istud
pro eo seruitium impendatur: Ad missam matutinalem collecta Omnipotens
sempiterne deus, salus aeterna credentium
cum caeteris duabus. Aliquando
si dies vacuus fuerit ipsa matutinalis missa pro eo canatur.

Torna all'inizio