in X Saty. contra vite cupidos exclamavit: "  O quam 		c.86r.b 
continuis et quantis longa senectus plena malis!"  .Et 
subdit: "  Una senum facies, cum voce tremencia membra 
Et iam leve caput madidique instancia nasi; Frangendus 
miseris gingiva panis inermi: 
"  Usque adeo gravis uxori natisque sibique, 
Ut captatori moveat fastidia Cosso. 
Non eadem vini atque cibi torpente palato Gaudia; 
nam coitus iam longa oblivio"   etcetera. 
Deinde concludit: "  Morborum omne genus, quorum, si 
nomina queras, Promptius expediam quot amaverit Yppia 
mechos, Quot Themison egros autumpno occiderit 
uno, Quot Basilus socios, quot circumscripserit Yrrus 
Pupillos"   etcetera. Ob hec et alia mala plura, que nobis 
surripit vite brevitas, dicebat Apostolus ad Philippen. primo: 
"  Michi mori lucrum est"  . Et subdit: "  Cupio dissolvi 
et esse cum Christo"  . Et Ovidius contra vite avidos, in 
primo li. de Sine Titulo: "  Quid precer iratus, nisi nos cariora 
senectus rodat?"   etcetera. Si ergo per mortem tot 
fugantur mala, quam miserum est nescire mori! Vide
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |