12. DE QVAESTIONIBVS CENTVM FORMARVM
Quaestiones centum formarum tot modis fieri possunt, quot
quaelibet forma est differens in nouem subiectis, sicut entitas, etc.,
quae est una forma in Deo, alia in angelo, et alia in caelo, etc. Sicut
quando quaeritur:
134. Vtrum entitas Dei sit principium ad omnes entitates? Et
respondendum est, quod sic; eo quia sua bonitas est principium ad
omnes bonitates, et sua magnitudo ad omnes magnitudines, et sua
aeternitas ad omnes durationes. Hoc autem non potest dici de
entitate angeli et caeli, etc. Et ideo forma, secundum quod est
diuersa ab aliis, est discursiua cum suis principiis et regulis.
135. Quaeritur: Vtrum essentia et esse conuertantur? Et
respondendum est, quod in Deo conuertuntur. In Deo enim nihil
est superius neque inferius. Sed in angelo et caelo etc. non
conuertuntur; eo quia esse in illis est per essentiam, et non e
conuerso; et ideo in talibus essentia est superius, esse autem
inferius.
Quaestiones per unum modum fieri possunt de unitate Dei, et
per alium modum de unitate angeli, et per alium modum de
unitate caeli, etc. Sicut quando quaeritur:
136. Vtrum competat unitati Dei unire infinitum? Et respondendum
est, quod sic. Nam absque unire infinito ipsa unitas non
posset esse infinita; eo quia sua potestas esset finita et ligata, et in
aeternitate esset otiosa, et sic posset dici de diuina bonitate et
magnitudine, etc.; quod est impossibile.
137. Si autem quaeratur de unitate angeli: Vtrum ei competat
unire? Respondendum est secundum condiciones suae unitatis,
uidelicet quod unus angelus cum alio unit unum loquendo
moraliter obiectiue, unum amare, unum intelligere, unum bonificare.
Non dico, quod unus angelus uniat alium angelum, quia
non potest, ut iam dictum est. Nec etiam unum caelum potest
unire aliud caelum. Sed effectiue unitas caeli causat unitates
inferiores. De unitate autem hominis non est sic. Nam unus homo
potest unire alium, generando alium. Et sic de aliis, suo modo.
|
|