Italiam, et fuit in Roncalia in festivitate Sancti Michaelis de mense Septembri, et misit 
nuntios per omnes civitates ut mitterent ad eum legatos. Ad quem misimus tres sapientes 
viros, qui honorifice recepti fuerunt, et cum magno honore eos ad nos remisit. In eadem 
hieme magnam partem Lonbardie devastavit et Tertonam obsedit, et totam expolievit et 
destruxit. In sequenti anno venit Romam in mense Iunio et coronam imperii ab Adriano 
recepit. Quo audito, Romani cum multitudine magna venerunt contra imperatorem et inierunt 
cum eo prelium in porticu Sancti Petri; et sic Romani in fugam versi, victi sunt, 
et magna eorum pars occisi sunt gladio et in flumine demersi; et de aliis multos retinuit. 
Postea venit ad civitatem Spoletinam, et eam rebellem devicit, et totam expoliavit; unde 
infinitam traxit pecuniam. Interea pisana civitas, et legati eius, honorem habuit super omnes 
civitates Tuscie; et sic postea in mense Augusto et Septembri cum magno honore in Alamaniam 
reversus fuit. 
A.D. MCLVI. Guilielmus, Cicilie rex, in mense Septembri in magnam devenit infirmitatem, 
et passus est usque ad Nativitatem Domini, unde omnes de terra sua eum mortuum 
extimabant. Interea omnes civitates et castella et ville eius major pars contra regem et 
eius filios rebelles esse ceperunt et Cicilia similiter, et consanguinei inimici regis; et Ciciliam 
devastaverunt, et prope portam Panormi predam fecerunt. Rege liberato ex infirmitate, 
omnes timuerunt; et fecit exercitum magnum, et in tribus mensibus totam Ciciliam recuperavit 
et omnes suos inimicos in Cicilia devicit. Interea in eadem h ieme, Rubertus princeps 
Capuam recuperavit et tenuit; et omnes barones Apulie maiorem partem suarum terrarum 
recuperaverunt et tenuerunt. In quorum auxilio Constantinopolitanus imperator misit galeas 
XX X cum thesauro multo; et sic vicerunt civitatem Bari, et alias plurimas terras. Rex igitur 
Guilielmus in mense Madio de Cicilia venit in Apuliam cum magno exercitu, et fecit bellum 
magnum cum baronibus Apulie et exercitu imperatoris Costantinopolitani, et devicit eos et 
omnes Grecos retinuit, et XXX galeas imperatoris cum totis hominibus habuit, et Bari destruxit, 
et principem Robertum cepit, et totam Apuliam in duobus mensibus recuperavit et retinuit;
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |