vero in fossatum corruentes necantur ceteris intra propugnacula 
receptis. Ex parte quoque Papiensium aliorumque 
Longobardorum, qui fuerant ad prelium, alii capti, plerique 
vulnerati, aliqui etiam mortui sunt, Teutonicis imperatoris 
preceptum timentibus non accedentibus ad bellum; preceperat 
eis, ne quis cum Mediolanensibus prelium inciperet. 
Preterea imperator inde discedens ad portam Cumacinam 
et portam Vercellinam cum exercitu consedit. At Mediolanenses 
denuo belli fortunam temptantes, cum exercitu imperatoris 
prelium incipiunt. Multi utrinque sauciantur, gladiis res 
geritur, maxima vi certatur, alii confodiuntur, alii plerique 
de equis deiciuntur, alii neci traduntur. Postremo tamen non 
valentes Mediolanenses, qui civitatem exiverant, tante multitudini 
resistere, intra portam repelluntur; alii in vallum 
precipitantur, ut assolet in angustis locis, dum omnes properent 
invicem sibi officientes. Deinde imperator circa 
Mediolanum usque ad portam Ticinensem proficiscens totas 
segetes devastavit, vites et arbores succidit; et circa Mediolanum 
fere per decem dies se revolvens omnia, que circa Mediolanum 
erant, devastavit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |