determinatum. Regula: in interpolatis calidis vel in frigidis, si multa convenerint ad acumen, ut caliditas temporis, complexionis, aetatis et similia, utendum regimine acutorum, in quantum est interpolata vel de frigido facta. Item nota: in omni digestivo sicut in solutivis distinguenda species passionis, locus et dispositiones, quae morbum antecedunt vel consequuntur. Verbi gratia, iste laborat cottidiana de salso, materia in pectore [94vb] existente. Non dabo xysaccharam, maxime si post tussim vel ante habuerit, quia acetosa nocent pectori et qui tussim habet, sed sirupum acetosum, in quo sunt aliqua, quae opponuntur naturae intrinsecae sine manifesto eius, ut herbae frigidae, et offeram cum tisano et lacte seminum frigidorum, quia in causis calidis ista solent proprie pectori subvenire; idem ubique attendendum.
<CAPITULUM VIII.CUM, QUO, QUANDO ET QUOTIENS SIT OFFERENDUM DIGESTIVUM >
Non est dubium, quin digestivum in acutis et interpolatis sit cum aquis diureticis ad eandem valentibus passionem vel simplici calida propinandum et in sanis lapsis, quia ab excessu calidorum proprie sunt purgandi. In frigidis vero causis similiter vel, quod melius est, cum vino et aqua; verbi gratia in vitio splenis et quartana de melancolia naturali et similibus, quia iam determinavit Galienus in libro De simplici medicina, quia aqua pura vel vinum solum non sic sedant sitim ut vinum mixtum, quod virtute subtilitatis et profundationis suae aquam frigidam et humidam facit ad interiora venire, quae, calorem et siccitatem membrorum profunditus remittendo, sitim sedat, quae est exuriens frigidum et humidum, ut in libro De anima determinatum est hac eadem ratione. Venenum, ut ait Avicenna, cum vino dato citius occidit, et theriaca occidit citius cum eodem; et est offerendum digestivum mane et sero, sic bis in die, stomacho existente vacuo a cibis, vel quasi ne actio digestivi per cibum impediatur, sicut dicit Avicenna in quinto libro Canonis capitulo de aqua ordei.
|
|