Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 363


cuis monachi rumore comperto, qui advenerant ad castellum ipsius
monasterii proximum, maturato cursu, nimis licet pavidi, incolumes
tamen aufugerunt. quod ubi Dei servis auditum est in
monasterio, ilico omne ecclesie thesaurum absconderunt. ipsi
vero non timore territi, sed constantes atque intrepidi, invicem se
cohortantes, paucis tantum relictis senioribus etate et vita venerabiles
ad ecclesie munimina, reliqui omnes cum subiectis sibi famulis
in obviam procedunt venientibus ethnicis. in locum igitur iuxta
Pontem, qui Marmoreus || dicitur, pariter convenerunt, captantes
iter, quo ad monasterium pervenirent. illis ergo ex una parte, et
istis ex altera consistentibus, validior pugna inter utrosque cepit,
dum adverse partis hostes invalidi redderentur. etenim non erat
illis leve transitum habere per istos. lapidibus quippe vel quibuslibet
armis ad manum inventis, pellebant procul tirannos, condensa
silva et arte rupes, nostrorum sublevare lacertos.
Non gelidus sanguis oppletos strinxerat thoros
Nam valida pugna diem abbreviant ultra
Quam hiis necesse, vel illis fuerat ferre.
Vibrantur enses, iaciuntur spicula, <vec>tes,
<Et duris dumis herebant spolia furis>.
Quid diu moror referre crimina dyra,
Plebeia manus que gessit fronte iniqum?

Torna all'inizio