Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 567


fecit, et Teutonicum bellum fieri non prohibuit, in quo sanguis octo milium hominum
fusus fuit. In eo etiam periurii reatum incurrit, quod iuramenti vinculis obligatos
Teutonicos sacramenti religionem violare fecit. In eo etiam scismaticus extitit, quod
indignorum ministrorum et excommunicatorum sacramenta polluta docuit, non recipienda
mandavit, nec sacramenta quidem dici debere perhibuit, in quibus a sanctorum
patrum regulis omnino dissensit.
Haec tibi, venerabilis pater, sicut iussisti, composui, in quibus et pro Ildibrando
multa volumine primo disserui, et contra illum secundo copiosius disputavi, non ausus
iussioni tuae quicquam negare; simul certum habens, laborem meum legere volentibus
utilem satis fore.

1



5




10
Torna all'inizio