36. (1) QUOT MODIS PETAMUS.
(2) Nec dicitur petitio quia per eam semper aliquid postuletur,
sicut nec salutatio quia semper salutem contineat, sed hoc
nomen ab usu frequentiori sortitur. (3) Aliquando enim in petitione
petimus et precamur, aliquando iniungimus, precipimus
vel mandamus, aliquando comminamur, hortamur, consulimus,
intimamus, aliquando promittimus vel etiam imprecamur. Quorum
omnium finis videtur tendere ad petendum.
37. (1) QUE SINT NARRATIONIS ET PETITIONIS SIGNA COMUNIA
VEL DIVERSA.
(2) Sicut autem se habet narratio ad exordium sic se habet ad
narrationem petitio, quoniam petitio ex narratione infertur. (3)
Unde illis eisdem signis petitio narrationi coniungitur quibus
narratio exordio precedenti, (4) hoc excepto: quod ad narrationem
pertinet 'sane' vel 'quidem' vel consimile adverbium adfirmandi,
quorum nullum petitioni convenit vel aptatur, (5) sed
post signum petendi recte ponimus quandoque adverbium qualitatis,
ut 'firmiter', 'humiliter', 'supplicanter', (6) aliquando
adverbium quantitatis, ut 'multum', quandoque adverbium
comparandi, ut 'devotius', 'propensius' et 'attentius' (que tamen
loco positivorum accipiuntur), (7) aliquando adverbia superlativa,
|
|